Benedicti de Spinoza Opera quae supersunt onmia, Volume 2

Front Cover
typis et sumtibus Bernh. Tauchnitz jun., 1844 - Ethics
 

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 38 - Unde possumus videre, apprime nobis esse necessarium, ut semper a rebus physicis, sive ab entibus realibus, omnes nostras ideas deducamus, progrediendo, quoad ejus fieri potest, secundum seriem causarum ab uno ente reali ad aliud ens reale, et ita quidem, ut ad abstracta et universalia non transeamus, sive ut ab iis aliquid reale non concludamus, sive ut ea ab aliquo reali non concludantur : Utrumque enim verum progressum intellectus interrumpit.
Page viii - Vries, désira un jour lui faire présent d'une somme de deux mille florins pour le mettre en état de vivre un peu plus à son aise ; mais Spinoza s'excusa civilement sous prétexte qu'il n'avait besoin de rien.
Page 195 - Omnia, inquam, in Deo esse, et in Deo moveri cum Paulo affirmo, et forte etiam cum omnibus antiquis philosophis, licet alio modo; et auderem etiam dicere, cum antiquis omnibus Hebraeis, quantum ex quibusdam traditionibus, tametsi multis modis adulteratis, conjicere licet
Page 196 - Caeterum quod quaedam ecclesiae bis addunt, quod Deus naturam humanam assumpserit, monui expresse, me quid dicant nescire; imo, ut verum fatear, non minus absurde mihi loqui videntur, quam si quis mihi diceret, quod circulus naturam quadrati induerit.
Page 199 - Pilato, nee cuiquam infldelium, sed sanctis tantummodo apparuerit, et quod Deus ñeque dextram ñeque sinistram habeat, nee in loco, sed ubique secundum essentiam sit, et quod materia ubique sit eadem , et quod Deus extra mundum in spatio, quod fingunt, imaginario, sese non manifestet, et quod denique corporis human!
Page 17 - Unde colligitur, Methodum nihil aliud esse, nisi cognitionem reflexivam, aut ideam ideae ; et quia non datur idea ideae, nisi prius detur idea ; ergo methodus non dabitur, nisi prius detur idea. Unde illa bona erit methodus, quae ostendit, quomodo mens dirigenda sit ad datae verae ideae normam.
Page 18 - Porro cum ratio, quae est inter duas ideas, sit eadem cum ratione, quae est inter essentias formales idearum illarum ; inde sequitur, quod cognitio reflexiva, quae est ideae Entis perfectissimi, praestantior erit cognitione reflexiva caeterarum idearum ; hoc est, perfectissima ea erit Methodus, quae ad datae ideae Entis perfectissimi normam ostendit, quomodo mens sit dirigenda.
Page 17 - Cum itaque veritas nullo egeat signo, sed sufficiat habere essentias rerum objectivas, aut, quod idem est, ideas, ut omne tollatur dubium, hinc sequitur, quod vera non est Methodus signum veritatis quaerere post acquisitionem idearum, sed quod vera Methodus est via, ut ipsa veritas, aut essentiae objectivae rerum, aut ideae (omnia ilia idem significant) debito ordine0 quaerantur.
Page 64 - Nam civitatis jus potentia multitudinis, quae una veluti mente ducitur, determinatur. At haec animorum unio concipi nulla ratione posset, nisi civitas id ipsum maxime intendat, quod sana ratio Omnibus hominibus utile esse docet.
Page 128 - Disc. 1. lib. 3. in Tit. Livium observat, videlicet quod imperio, sicuti humano corpori, quotidie aggregatur aliquid, quod quandoque indiget curatione; atque adeo necesse esse, ait, ut aliquando aliquid accidat, quo imperium ad suum principium, quo stabiliri incepit, redigatur. Quod si intra debitum tempus non accident, vitia eo usque crescent, ut tolli nequeaut, nisi cum ipso imperio.

Bibliographic information