Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]
[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

PRAEFATIO.

In altero hoc volumine editionis meae saepius quam in priore codices Parisinos, praecipue Parisinum 2 laudavi iisque lectiones iam dudum in textum receptas, quae non solum mihi, sed etiam aliis verae atque genuinae esse viderentur, tribui, cum adhuc aut aliis codicibus tribuerentur, aut etiam coniecturae haberentur.

Praeterea autem viri doctissimi et humanissimi Becher, Kiderlin, Woelfflin, imprimis Schenkl benevolentissime me consilio suo adiuverunt, quibus maximas ago gratias: etenim non paucis locis et quae ab aliis rectius scripta essent me docuerunt et quae ipsi invenerant liberaliter mecum communicaverunt atque ut in meum usum converterem permiserunt. coniecturas, praecipue ad librum X. et XII. pertinentes, quae mihi afferebantur, cum hic liber iam typis exscriptus erat, sub finem in Addendis p. 362 363 adieci.

In indicibus contexendis opera priorum editorum, imprimis R. Stephani, Gesneri, Spaldingii usus sum, maxime tamen Halmium secutus sum, quippe qui, ut in recensendo textu cum totius operis, tum septimi et duodecimi libri plane singulari et admirabili acumine ingenii versatus est et plurimos locos, de quibus antea desperatum erat, rectissime restituit, ita hanc quoque partem maxima sollertia et diligentia amplexus sit.

Scripsi Vratislaviae m Decembri a. 1886.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PreviousContinue »