Page images
PDF
EPUB

a

Suidas hoc ipsum « Poenus cognomine dictus est (Zeno) quoniam Poni (Græce Phanices) incolæ oppiduli fuerunt. » Cicero huc spectat, aut qui apud eum Zenoni illudunt : «Tuus ille Poenulus (scis enim Cittieos, clientes tuos, e Pœnicia profectos) verba versare cœpit. » (IV De Finib.) Et alibi: «< Zeno Cittieus, advena quidam, et ignobilis. » (V Tusc.) Illudunt, in quo jure glorietur ipse e majoribus esse Syris, et Judææ finitimis, quo tractu sapientia in alias oras, ut dixi, diffusa. E qua autem Pœniciæ parte? Sidone, ut opinor; ex Diogene : « Afficiebantur erga Zenonem etiam Cittiei, qui in Sidone erant. » (In Zenone.) Ut appareat eam gentem, sive familiam amplam, colonias emisisse, et illam a se in Cypro urbeculam dixisse. Patria ergo talis : quis ipse? peregregius: factis, verbis, scriptis laudatus, et laudandus. Vita continens, adstricta, et austeritati atque inopiæ propior: et quod in Decreto publico Atheniensium perscribitur, « aurea corona donatus (raro in id genus hominum honore) quia vitam suam exemplar omnibus proponebat, consentaneam verbis ac doctrinæ. » O vere philosophum ! et qui paratis opibus donisque abstinuit, imo sprevit. Nam rex Antigonus Gonatas (inter bonos magnosque ponendus) sæpe ad hunc visendum, audiendum, fruendum Athenas venit : ad se præmiis evocavit nunquam movit. Itaque dicere solitus rogantibus, Cur illum ante omnes suspiceret?-«Quia, inquit, multa me et magna sæpius offerente, nunquam neque elatus neque humilis apparuit. » Vult dictum, mansisse in tenore et æquilibrio illo animi, in sola virtute fundati. Itaque illo mortuo, idem rex proclamavit: Quale theatrum perdidi? Sed quanquam in amicitia hac Regis et totius populi affectu, pauper perseveravit, uno an nullo servo contentus? De uno, Diogenes suadeat, qui aliquando percussisse servum in furto deprehensum narrat: de nullo Seneca, qui satis adfirmate : « Unum fuisse Homero servum, nullum Zenoni, a quo cœpit Stoicorum rigida et virilis sapientia, satis constat. » (Consol. ad Helv., cap. 12.) Ne dubitari quidem vult: esto, faveo et credo. Vita, moribus, sermone, habitu, severum vel, prave interpretantibus, austerum fuisse autumant : nisi si in convivio et potu: ubi remittebat, et

detendebatur. Omisi dicere, de initio ejus sive aditu ad Philosophiam: qui ab injuria Fortunæ, aut verius beneficio fuit. Mercator enim, et dives (ad mille talenta possedisse dicitur) Athenas venit, purpuram e Tyro venalem vexit: naufragium fecit, et in portum Philosophiæ venit. Nam quum Athenis mœstus versaretur, legere cœpit, rogare, discere; denique Crateti adhærere: annos jam natus circiter triginta. Vixit autem nonaginta octo, ut plerique tradunt ut Persæus ejus discipulus, duntaxat septuaginta duos'. Sepultus publice, ex decreto Atheniensium, in Ceramico: Diogeni traditum, in quo et verba Decreti. Pausanias non pugnat, qui monumentum Zenonis, et Chrysippi Solensis, extra urbem ponit, prope Academiam : quia duplex scilicet Ceramicus, et in urbe via, et extra urbem ager, ubi sepeliri solent de rep. bello vel aliter bene meriti. Pluria scripsit : sed quod excerpam ad ingenium judiciumque viri notificandum, Pythagorica, et Questionum Homericarum libros quinque. Vides in quibus auctoribus deditus fuerit? utroque capite Sapientiæ, et quod ejus alumni mecum mirentur.

DISSERTATIO XI.

Discipuli ejus, et præcipui deinde doctores: descripti vel laudati ab aliquot notis.

At hunc CLEANTHES excepit, qui opeźvτng joco dictus, a labore quem noctibus sumebat, puteos exhauriendi; ut diem studiis, et alimenta sibi daret. Præter Diogenem, etiam Seneca: «< Cleanthes aquam traxit, et rigando hortulo locavit manus. » (Ep. XLIV. lib. XIII.) Patria Assus fuit, urbs AEolidis: quod et Strabo sic testatur. «Natura et arte munita est Assus, a mari et portu arduum et difficilem ascensum habens. Cleanthes Stoicus philosophus, qui Zenoni Cittieo successit in schola, et eam Chrysippo Solensi reliquit, hinc natus est. » Simplicius, «Statuam Cleanthis admirabilem se vidisse » testatur, « in ipsa Asso, magnificentia Romani Senatus specimen, viri ejus honori dedicatam. »

[ocr errors]

Ipsemet in epistola ad Antigonum, octogenarium se scribit.

(Comment. ultimo in Epict.) A Cicerone « Pater Stoicorum » dicitur (III De Nat. Deor.) : et alibi, « Majorum gentium Stoicus.>> (IV Academ. Quæst.) Meruit hæc et plura elogia, ipse quoque vita ac scriptis egregius: et multa horum versu lambico complexus. Fragmenta docent. Longævus item, et Zenonis annos dicitur aquasse. Diogenes : et adde Lucianum in Longævis.

CHRYSIPPUS huic successit, cui Soli patria, urbs Ciliciae, postea Pompeiopolis dicta quod prædones ibi Pompeius locasset. Diogenes ambigit an non Tarsensis fuerit: Strabo definit, «Chrysippum Solensem, patrem vero Tarsensem sed huc commigrasse.» (Lib. XIV.) Mirifice hunc laudant, ut Cicero: «< Chrysippus acerrimo ingenio. » Iterum : « In omni historia curiosus. >> lemque « Somniorum Stoicorum vaferrimus interpres.» Denique alibi: «< Qui fulcire putatur porticum Stoicorum. »> (II De Nat. Deor.) Cui adsonat illud podes apud Diogenein : Εἰ μὴ γὰρ ἦν Χρύσιππος, ουκ ἂν ἦν Στοά

در

Chrysippus haud esset, nec esset Porticus.

Et doctrina sane multa, lectione, atque scriptione fuit : adeo ut volumina reliquerit ad septinginta et quinque: vicitque numero priores omnes, victus ab Epicuro. Itaque Cicero alibi : «Nihil esse a Chrysippo prætermissum in Stoicis. » (I De Finib.) Nube autem testimoniorum in scriptis uti solet; adeo ut in quodam opere quum Euripidis Medeam totam fere inseruisset, qui librum tenebat rogatus, Quid scripti esset? — « Euripidis Medea, facete responderit. (Diogen. in Vita.) Logicæ autem plurimam operam dedit : ingenio atque arti ita fisus, ut dictitaret: «Doctrina dogmatum (id est Decretorum) se egere tantum nam probationes a se reperturum. » (Ibid.) Et vulgo jactabatur: «Si dii vellent Dialectica uti, Chrysippea usuros. » (Ibid. ) Itaque « solius Logicæ partis volumina reliquit trecenta undecim. » (Ibid.) Notabile, an et laudabile? Negat Seneca, et audet «Chrysippum in ordinem cogere, magnum virum, sed tamen Græcum cujus acumen nimis tenue retunditur, et in se sæpe replicatur etiam quum agere aliquid videtur, pungit, non perforat. » (I De Benef., c. 4.) Bonum judicium, et universe etiam amplectendum. Sane Chrysippus, a moribus et vita ad

[ocr errors]

disputatiunculas divertisse videtur : et uno verbo, virilem illam Sapientiam enervasse. Etsi ipse in vita tamen purus, et animi erecti, adeo ut, quum multa scripserit, numquam Regi aut Dynastæ aliquid inscripserit : extra ambitionem, et fructu operis aut fama contentus. Sed et sui magna fiducia, cuidam roganti, « Cu filium optime instituendum traderet? » respondit : « Mihi; nam si quem supra me putarem, ipse me ei darem.» (Diog.) Magnum ingenium fuisse, clarum est; virum, probabile; nec de Logica nimis obstat, quia ipse quoque ostendit et edixit, talia juvenibus magis, et in flore aut luxu quodam ingeniorum, quam viris senibusque convenire. Nam ad Dialecticum Cleanthi imminentem: «Desine, inquit, hunc grandem natu a seriis abducere: nobis juvenibus hæc propone. » (Diog.) Sentiebat, juvenes præparari per hæc talia et exerceri viros et maturos in melioribus esse. Cæterum acuminis laudem tulit, et Seneca de eo pronunciat : Chrysippus, penes quem subtile illud acumen est, et in imam penetrans veritatem : qui rei agenda causa loquitur, et verbis non ultra quam ad intellectum satis est, utitur. » (I De Benef.' c. 3.) Nota inibi et Brevitatem, et quamquam multa, non multis scripsisse : quod proprium fere Stoicorum fuit. Vixit annos LXXIII, et statua ei ab Atheniensibus posita, in Ceramico, quam, quia ferme a vicino equite occuleretur, Carneades KpúTло appellabat. Cicero ejus meminit : « Statua est in Ceramico Chrysippi, sedentis porrecta manu.» (De Finib. I.) Non ergo mirum, occultum fuisse et oppansum ab equite, quia seden– tem, ut solent docentes : et alias etiam tenui atque infirmo corpusculo fuit. Pausanias «<Chrysippi Solensis statuam locat in Gymnasio, quod Ptolomaeum a conditore dicitur, haud longe a foro.» (Lib. I.) Ergo Ceramicum interiorem accipi hic magis est. Ad alios eo. AUDITOR. Verbum interpono: qui Dialectica illa Chrysippi (nam observavi) sic in pretio, quum Aristotelis jam esset? qua nobis quidem nihil videtur perfectius aut acutius. - LIPSIUS. Nobis: alia olim judicia : nec nos in morte omnium Chrysippi operum sententiam feramus. Sequitur, et excipit

ZENO Sidonius, de quo Diogenes in Zenone, quum plures fuisse hoc nomine notat : « Quintus, inquit, Chrysippi discipulus, qui

libros quidem paucos scripsit, sed complures reliquit discipulos. » Eusebius, ubi Chrysippum nominasset, addit : «< Nam hujus (Chrysippi) discipulum et successorem Zenonem, aiunt dubitasse super universi conflagratione. » (Lib. XV Præpar. Evang.) De hoc ipso Suidas, et dubitatum de patria ostendit : «< Zeno Dioscoridis filius, Tarsensis: ut vero quidam, Sidonius, discipulus Chrysippi Tarsensis, Philosophi Stoici, et successor.» Ab eodem doctore

DIOGENES , cognomento Babylonius; non quia vere ibi natus, sed a vicino et notiore loco sic dictus. Laertius : « Fuit et Diogenes Stoicus ex Seleucia oriundus: sed Babylonius, ob viciniam, cognominatus.» (In Vita Diog. Cynici. ) Chrysippi auditor fuit : <«< Magnus et gravis Stoicus » Ciceroni insignitus. (Cic. I De Divinat. ; III De Offic. ) Factum ejus, philosopho et Stoa dignum, in Seneca: «Diogeni Stoico de Ira quum maxime disserenti adolescens protervus inspuit. Tulit hoc leniter ac sapienter: Non quidem, inquit, irascor, sed dubito tamen an irasci oporteat. » (De Ira III, cap. 38.) Stoicum agnominat tantum ; et sic sæpe in Stobao, atque hunc puto. Roæ fuit, legatus, de quo Cicero: «Lelio et Scipione adolescentibus, Stoicum Diogenem, et Academicum Carneadem, video ad Senatum ab Atheniensibus legatos esse missos : qui quum reip. nullam unquam partem attigissent, essetque eorum alter Cyrenæus, alter Babylonius; nunquam profecto scholis essent excitati, neque ad illud munus electi nisi in quibusdam principibus (Romanis) temporibus illis fuissent studia doctrinæ. » (IV Tusc.) Sed addo etiam, Carneadem hunc discipulum Diogenis ejus fuisse. Ex ipso Cicerone : « Quum aliquid ejusmodi inciderat (cavillatorium et spinosum), sic ludere Carneades solebat: Si recte conclusi, teneo; sin vitiose, minam Diogenes reddat ; ab eo enim Stoico Dialecticam didicerat. » (IV Acad. Quæst.} Huic auditor successorque fuit

ANTIPATER Sidonius, quem Laërtius in Zenone, atque alibi, nominat. De disciplina a Diogene, Cicero auctor : « Aliud Diogeni Babylonio videri solet, aliud Antipatro discipulo ejus, homini acutissimo. » (III De Offic.) Atque alibi in primis Dialecticis

« PreviousContinue »