Page images
PDF
EPUB

DE L. ANNEO SENECA

VETERUM AUCTORUM LOCI.

EUSEBIUS, in Chronologia.

« L. ANNÆUS SENECA Cordubensis, præceptor Neronis, et patruus Lucani poetæ, incisione venarum, et veneni haustu periit. » (Olymp. CCXI.)

B. HIERONYMUS, de Scriptoribus Ecclesiasticis.

« L. Annæus Seneca Cordubensis, Sotionis Stoici discipulus, et patruus Lucani poeta, continentissimæ vitæ fuit : quem non ponerem in Catalogo Sanctorum, nisi me illæ epistolæ provocarent quæ leguntur a plurimis Pauli ad Senecam, et Senecæ ad Paulum : in quibus, quum esset Neronis magister, et illius temporis potentissimus, optare se dicit, « ejus esse loci apud « suos', cujus sit Paulus apud Christianos. » Hic ante biennium quam Petrus et Paulus coronarentur martyrio, a Nerone interfectus est. »

COMMENTARIUS ANTIQUUS IN JUVENALIS Sat. V, versu 109. "A Seneca. Hic sub Claudio, quasi conscius adulteriorum Julia Germanici filiæ, in Corsicam relegatus, post triennium revocatus est; qui etsi magno desiderio Athenas intenderet, ab Agrippina tamen erudiendo Neroni in palatium adductus, sævum immanemque natum et sensit cito, et mitigavit : inter

[ocr errors]

1 Ejus esse loci apud suos. Hoc in adsimulatis illis epistolis adumbratum exstat : « Nam qui meus apud te locus, qui tuus velim ut meus. » Balbuties est, fueritque : « qui tuus apud tuos locus, velim ut meus. »

2 Sensit cito, et mitigavit. Pro mente Scholiasta videbatur : « et indicavit.» Nam sequentia sic volunt.

familiares solitus dicere « Non fore sævo illi leoni, quin, » gustato semel hominis cruore, ingenita redeat sævitia. » Huic postremo, quod habitus esset inter conscios conjurationis Pisonianæ, Nero per Tribunum ultimam necessitatem denuntiavit. Hic interritus, amicorum animos, quibus jam ejus casus lacrymas exciverat, ad firmitudinem revocavit, rogitans: « Ubi » præcepta sapientiæ ? ubi tot per annos meditata ratio adver>> sus imminentia? cui præterea ignara fuerit Neronis sævitia ? » neque aliud superesse post matrem fratremque interfectos, » quam ut educatoris præceptorisque necem adjiceret. >> Deinde sibi venas præsecans, crurumque venas abrumpens, et durante tractu lentitudineque mortis, hausto veneno, postremo calida aquæ stagnum introiens, exanimatus est. »

TACITUS, lib. XV Annalium. Cujus verba in Vita data et explicata sunt.

Cetera quæ ad Senecæ vitam pertinent, videre potes apud eumdem auctorem lib. XI, XII, XIII, XIV et XV Annalium : sed et apud Dionem lib. ult., Suetonium et Xiphilinum in NePlutarchum περὶ ἀοργησίας, et in vita Othonis.

rone,

1 Ubi præcepta sapientiæ ? Sunt e Tacito sumpta, an ex ipsis Seneca verbis ? quæ vulgo tradita Tacitus scribit.

DE L. ANNEO SENECA

AUCTORUM ELOGIA.

L. JUNIUS MODERATUS COLUMELLA, lib. III, de Re rust. cap. 3.

« SED Nomentana regio' nunc celeberrima fama est illustris, et præcipue quam possidet Seneca vir excellentis ingenii atque doctrinæ, cujus in prædiis vinearum jugera singula culleos octonos reddidisse plerumque compertum est. »

M. FABIUS QUINCTILIANUS, lib. XII, cap. 10.

<< In his etiam quos ipsi vidimus, copiam Seneca, vires Africani, maturitatem Afri reperimus. »

"

TACITUS, Annalium lib. XII.

Agrippina, ne malis tantum facinoribus notesceret, veniam exsilii pro Annæo Seneca, simul Præturam impetrat, lætum in publicum rata, ob claritudinem studiorum ejus, utque Domitii pueritia tali magistro adolesceret, et consiliis ejusdem ad spem dominationis uteretur. >>

[ocr errors]

IDEM, lib. XIII.

Quamquam oratio composita a Seneca multum cultus præferret, ut fuit illi viro ingenium amanum, et temporis illius auribus accommodatum. »

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

'Nomentana Regio: Ubi prædium et vineæ Senecæ, epist. Civ et cx.

tentiæ, quæ postremo nimia ruit super ipsum, minime utique miratore inanium. »

PLINIUS JUNIOR, lib. V, epist. III, de his qui doctrina et moribus insignes amatoria luserunt.

«< Sed ego verear ne me non satis deceat quod decuit M. Tullium, C. Calvum, Asinium Pollionem, M. Messalam, Q. Hortensium, M. Brutum, etc. Annæum Senecam, etc. »>

FRANCISCUS PETRARCHA, epist. ad Annæum Senecam.

« Plutarchus (inquit) siquidem Græcus homo, et Trajani principis magister, suos claros viros nostris conferens, quum Platoni et Aristoteli, quorum primum divinum, secundum dæmonium Græci vocant, Marcum Varronem, Homero Virgilium, Demostheni Marcum Tullium objecisset, ausus est ad postremum et ducum controversiam movere, nec eum tanti saltem veneratio discipuli continuit. In uno sane suorum imparia prorsus ingenia non erubuit confiteri, quod quem tibi ex æquo in moralibus præceptis objicerent, non haberent. »

IDEM, epistola contra Gallum.

« Et cum Tullio Senecam pono, de quo Plutarchus magnus vir et Græcus ultro fatetur, nullum in Græcis fuisse,'qui sibi in moralibus possit comparari. »

1 Plutarchus si quidem Græcus. etc. Unde hæc Petrarcha, nescio : in hodierno Plutarcho non puto legi. Bis quidem nominat Senecam : sed sine laudatione alia aut elogio. Semel libello, De non irascendo: «Ideo, inquit,quum Nero tabernaculum quoddam octangulum, forma et pretio eximium confici jussisset, Seneca ad eum : Ostendisti pauperem teipsum; nam si hoc amiseris, tale non reparabis. Et ita evenit, quum navis submersa esset, periit et tabernaculum : quod Nero tamen moderatius tulit, menor Senecæ admonitionis. » Iterum in Galba, ubi de Othone: «< Otho utebatur familiariter Seneca, cujus opera et monitu missus est a Cæsare proprætor in Lusitaniam. » Attende obiter ; generosa illa postea mors Othonis, ab hac consuetudine et præceptis Senecæ profecto fuit. Aliquid, etsi molli, ex forti amicitia adhæsit. Hactenus in Plutarcho reperio: cætera fide Petrarchæ nituntur. (Qui quidem, ut sæpe patet, non nulla veterum scripta in manibus habuit quæ nunc deperdita sunt.)

FRONTO ORATOR apud Joh. Salisberiensem Polycrat, lib. VIII. Seneca tantus utique, quem Fronto, secundum quosdam nepos Plutarchi, asserit, sic universos exterminare errores, ut aurea videatur sæcula reformare, et Dcos ab humano genere exsulantes, ejus opera revocatos, hominibus contracta societate misceri. »

Dio lib. LIX.

ὁ δὲ δὴ Σενέκας ὁ Ἀνναῖος Λούκιος ὁ πάντας μὲν τοὺς καθ ̓ ἑαυτὸν Ρωμαίους, πολλοὺς δὲ καὶ ἄλλους σοφίᾳ ὑπεράρας, διεφθάρη παρ ̓ ὀλίγον, μητ' ἀδικήσας τί, μήτε δόξας, ὅτι δίκην τινὰ ἐν τῷ συνεδρίῳ παρόντος αὐτοῦ τοῦ Γαίου καλῶς εἶπε : « Annæus Seneca, qui omnes sui ævi Romanos, multos vero et alios sapientia anteivit, propemodum periit etsi nihil admisisset vel suspicione levi, sed quia causam quamdam in Senatu, præsente Caïo, diserte egerat. »

XIPHILINUS in Nerone.

Εδυσχέραινεν ὅ τε Σενέκας καὶ ὁ Βοῦρος, φρονιμώτατοί τε ἅμα καὶ δυναςτώτατοι τῶν περὶ τὸν Νέρωνα ὄντες, etc. » AEgre tulerunt Seneca et Burrhus, prudentissimi simul et potentissimi eorum qui Neroni aderant. »

[blocks in formation]
« PreviousContinue »