Page images
PDF
EPUB

tem. Studium autem illud nisi tale fuisset, unde tot istæc opera quæ habemus, et non habemus? Voluptati, somno, vitæ detraxit: quod nobis impendit. Pergit etiam Fabius : « Multa rerum cognitio. » Vides Polymathiam, quam novelli judices frustra detractum eunt. At Fabius candide donat, et magnus ille Plinius, qui Principem eruditionis, invidendo elogio, appellat. Et quis detrahet, qui varia in omni materie scripta ejus videt, aut cogitat? In poesi plurima fuerunt: exstat Medea tragoedia, et gloriæ sufficit aut palmæ, in hoc quidem genere scriptorum. Quid oratoria ejus, historica, philosophica, miscella? Omnia enim tractavit, non solum tetigit : atque etiam Dialogos scripsit (ut hic Fabius) quo argumento nescio, et desiderabile tamen mihi hoc opus. At una etiam Satyra in Claudium exstat quam varie docta, arguta, venusta? nec Venus aut Lepor aliquid addant. Sed porro etiam Fabius : «< Egregius vitiorum insectator. » Sane fuit, et vel nimium hac parte aliquis dicat, aut potius jam dixit. Mihi tamen non videtur; aut nimius etiam Epictetus, qui vel acrius ea insectatur. Cynicum hoc fuit, destringere passim et defricare: Stoici tenuerunt, etsi modestius, et in scriptis magis quam sermone, usurparunt. Quis autem in philosopho damnet, vitia insequi, pellere; virtutes advocare, inducere? proprium illorum opus est, aut debet. Cæterum noster hac parte merito a Fabio attollitur, acer et calidus insectator; et hostis toto animi sensu. Vide stimulos et ictus sententiarum, quum hoe agit: vide insurgentem, et pæne dicam ardescentem. Simplicius de Epicteti acrimonia : « Qui ab ea non excitetur, eum non nisi apud inferorum tribunalia corrigendum. >> De nostro verissime usurpem; sensum boni honestique non habet, quem eo non impellit. At ipse, inquiunt, hæc non sensit. Non sensit? da qui simulat, et sic scribit. Sophocles olim vere :

[blocks in formation]

aliqua manare. Neque abnuo, simulari ista posse, et solere : sed sic, ut frigus et remissio appareat, et uno verbo, animi dissensio et pugna. Amplius : « Multæ in eo claræque sententiæ. >> Hoc unice jactamus, et parem ei in Græcia aut Latio non damus; quid parem? vix propinquum. Atque eæ sententiæ acres, argutæ, penetrantes sunt; et quod caput, salutares. Unus libellus, una epistola ejus dabit, quod satis sit vitæ formandæ, aut corrigendæ, si quis medenti se donat. Denique Fabius : « Multa probanda, multa etiam admiranda sunt. >> Quid hoc est? censorem, an laudatorem induximus? adhuc talis fuit : et ex animi sensu, contra animum pæne fuit. Venite, audite, qui Fabium nobis obducitis: ego plura aut majora non dixerim, qui Senecam produco. « Est probabilis, est admirabilis in multis : » quid ultra volumus? nam ubique talem esse, conditio hæc hominis non capit. Sunt igitur et culpæ, sive vitia : atque ea ab eodem Fabio (nam ego ordine excerpam) audiamus. Primum est, • quod antiquos incesserit, diversi conscius sibi generis. » Hoc caput, hic fons est Fabianæ reprehensionis : qui veteris eloquentiæ (nec immerito) amator, revocare eam, et nimium ævi sui comptum, et fractum dicendi genus emendare conabatur. Qui autem tuebantur, Senecam auctorem aut ducem præferebant : ideoque et hunc repellit, aut invadit. Ait, «< veteres incessisse : »> nec falso; minime antiquarius Seneca, et epistolæ istæ (ubi judicia talia inspergit) docent. Imo adeo abhorret, ut vix alium quam Virgilium e poetis advocet, aut Publium : raro vetustioris ævi aut styli quemquam. Proprium aliquod et suum genus habuit: ut solent ista vel cum ætatibus mutari, vel pro ingenio atque animo cujusque formari. Quis Ciceronem Graccho aut Catoni similem dicat, aut velit? Nec illi Senecam, aut Plinium sed nec Tacitum ; nam et iste causas egit, et orationes scripsit. Tamen puro sinceroque judicio, laudanda in stylo et eloquio hi posteriores etiam habent. Quid de Symmacho dicam, quem multi bonique jam olim mirantur? tantum etiam ab illis abivit, quantum illi a Cicerone. Ut in vultibus nostris, sic in stylo diversitas et laudabiles etiam formæ, non sunt, ut si dicam, uniformes. At enim multa Seneca « in eloquendo, ait

:

:

:

Fabius, corrupta. » Ab hac causa, quam dixi, a cultu et flore nimio denique etiam, quod « rerum pondera minutissimis sententiis fregit.» Ita enim idem addit: neque abnuo, crebras et minutas istas sententias intervenire. Sed pondera etiam rerum frangere? hoc nego, in istis quidem philosophicis libris, qui exstant. Augent magis, et intendunt. Stoicorum hoc proprium fuit, non gladiis, sed pugiunculis, rem gerere et brevi et accincto sermone esse. Docui alibi (I. Manuduct. Diss. XIV ) : et vel Epictetus, qui superest, dicet. Imo vero in philosophia mire hoc decere videtur: aliud in oratoria fateor, de qua proprie Fabium censere mihi liquet. Et tamen, ut revelata fronte et pectore agam, non etiam abnuo interdum Sententiolas intervenire, frigidas aut inani argutia et quas exire magis, quam ferire dicam. Sed paucæ sunt istæ: et meliorum numerus obumbrat. At culpat etiam Fabius, ut « in philosophia parum diligentem. » Quid hoc est? aut de qua parte loqui eum putem? Logica? non, opinor, tractavit. Naturali? quaedam in ea sunt, et nominatim libri VII Quaestionum sed illi vero ita exacti, curiosi, subtiles, ut ipsa Aristotelea provocent, aut vincant. De Morali igitur? nuga, regnum hic inter omnes tenet. Sed Fabii mentem ego hanc arbitror, non inquisisse nimis aut penetrasse in interiora Philosophiæ; externa hac populari, et velut medicante, contentum. Quod fateor: et ipse noster sæpe hunc sensum et finem suum prodit, utilia magis quam subtilia sequi. Prodit, et mihi probat : atque utinam operati omnes philosophiae huc eant! Ultimum est, « Pleraque corrupta in eo esse.» Quod ad eloquentiam iterum spectat, non illam puram, simplicem, et antiquam jam fassi sumus, et prædiximus : « oratio ejus (Taciti verbis) multum cultus prætulit. » Quare? causa duplici: «< ut fuit illi viro amœnum ingenium, et temporis ejus auribus accommodatum. » Ecce, prior causa ab ingenio et indole est, culta et amœna, facili et copiosa : altera ab ævi moribus et sensibus, cui oratio fere se aptat. Noster verissime: « Quemadmodum uniuscujusque actio dicenti similis est; sic genus dicendi imitatur publicos mores. >> (Epist. CXIV.) Corruptio igitur ista, nonnisi in cultu nimio et quid valde dam-

nes? ipse Fabius fatetur, « abundare eum dulcibus vitiis. » Sane dulcibus et capiuntur, scio, isti ipsi qui carpunt. Sed ad Fabium satis tertius assurgat, et agat A. Gellius, qui sic :

De Annæo Seneca partim existimant, ut de scriptore minime utili, cujus libros attingere nullum pretium operæ sit: quod oratio ejus vulgaris videatur et protrita; res atque sententiæ aut inepto inanique impetu sint, aut ut levi et quasi dicaci argutia ; eruditio autem vernacula et plebeia, nihilque ex veterum scriptis habens neque gratiæ neque dignitatis. Alii vero, elegantiæ quidem in verbis parum esse, non inficias eunt; sed et rerum, quas dicat, scientiam doctrinamque ei non deesse dicunt; et in vitiis morum objurgandis severitatem gravitatemque non invenustam. » Duæ partes sunt ; prior ex professo hostilis, nec judicium sed odium adfert. Ait, « scriptorem minime utilem.» Tune? quin unica ejus epistola magis talis, quam agelli tui omnes fructus. « Attingere libros nullum operæ pretium. » Non vobis illis, siqui logodædali tantum estis, et in una lingua polienda occupati. Deinde, « Oratio ejus vulgaris et protrita. » Quid potest vanius? alii nimium cultum objiciunt; hic nullum. An id indicium est, modum tenuisse? « Res et sententiæ inepto inanique sonitu. » Tua, ita me Deus, omnia hæc verba: sed non tua: aliis nescio quibus tribuis, mox mitiora, et vero magis confinia adjungis. Ea ipsa tamen tenuem et maut sic dicam, laudem habent notam autem animi tui ab hoc scriptore aversi, a quo et stylo nimium divertis. Hæc causa repudii; quæ quisque amat et habet, amari ab aliis vult; et odit dissentientes. Audi semel, A. Gelli; tu nil nisi veteres Comicos, et Latii puritatem sectaris, et exprimis (fatendum est): noster in via alta et alia, in cothurno est: ne revoca ad tuum soccum. Denique in te, et omnes istos caniculas; genus scribendi et materiem videamus nihil pro ea melius fortasse potuit, aptiusque. Philosophatur, animos et mores format, excitat a formidine, a luxu et fastu reprimit hæc

cram,

:

Agelli voce utens, Lipsius in hujus scriptoris, quem Agellium, uno verbo, vocat, nomine cavillatur, parum feliciter.

omnia fortiter et calide agenda sunt, et oratio talis adhibenda. An non fecit? Ciceronem in eo genere confer, stagnum dices: hunc autem flumen rapidum, quod lectorem secum trahit. Satis, satis; ego Senecam universe, admiratione magis quam laude prosequendum arbitror: in partibus aliquid esse quod censeas, aut cui succenseas, non nego. Sane decidit interdum, aut a se mutat; ut in jocis aut dictis, quam ineptus alibi, sive affectatus est! in laudibus aut vituperiis, sine modo! exordia, aut transitus, longinqua, aut comica! incuria etiam in historiis! inquisitiones aut dissertationes in philosophia, sed et philologia tenues! Sunt enim ista, sed pauca et meliorum statim interventu ita pensantur, ut momentum ad deprimendum non habeant, in hac judicii lance. Itaque sententiam pro te, Seneca, audacter ferimus in philosophia, et præsertim morali ejus parte, vicisti qui fuerunt, qui erunt : accipe palmam, non magis quam Herculi clavam (omnes omnia faciant) extorquendam. In ipsa eloquentia, duæ tuæ virtutes eximia : copia in brevitate, vehementia in facilitate. De copia, bonus judex et sagax statim agnoscit, et Fabius ut peculiarem virtutem etiam alibi adsignat :

[ocr errors]

Copiam Senecæ, vires Africani, maturitatem Afri.» (Lib. XII, cap. 10.) Ut ridere merito sit illos, qui siccum et aridum nobis dicunt. At de vehementia ego ejus miror: et est tota oratio fere accincta, intenta, et robur in ea et acrimonia, qua vel ad Demosthenem se jactet. Auvórns, quæ mirabilem illum oratorem facit, cum isto certe ei communis est, itemque numeri illi viriles. Unde autem, nisi ab animo tali? et «< pectus est (pulcherrimo sensu Fabius) quod disertos facit, et vis mentis. » Judica sic, bone Lector, et bono tuo (spondeo, respondeo) Senecam ama.

« PreviousContinue »