Page images
PDF
EPUB

gis a studiis? Et Tacitus etiam tertiam causam adjungit : « Corpus parvo victu tenuatum. » Neque id formosum fuisse, indicare videtur ipse Seneca alibi : « Quod libros meos petis, non magis ideo disertum me puto, quam formosum, si imaginem meam peteres. » (Epist. XLV.) Tangit, non fuisse : et imago que a Fulvio quidem Ursino prodita est, vix præfert dignum illo animo vultum.

Ceterum, corpus etsi tenue firmabat exercitiis durioribus : et cultu agri, et fossione vinearum : cujus meminit in Epistola quadam (Ep. crv), et Quæstionibus Naturalibus (Lib. III,cap. vII): ubi «< diligentem vinearum fossorem » se appellat : itemque universe hortorum ; quod artificium etiam suum dicit. (Ep. cxII.)

CAPUT X.

Libri, qui non exstant.

(Libros qui nunc exstant memorare omittit Lipsius; quippe qui in omnium manibus versantur. Quid de illis sentiat fuse satis exposuit duobus locis, nempe in Judicio, quod in suæ editionis fronte posuit, nos vero post hocce caput exscripsimus, et in Manuductione ad philos, stoilib. I, dissert. xviu, quem locum infra leges.)

cam,

De corpore tantum est: nec ab eo nobis fructus : ab animo maximi, et per Indicem videamus. Scripta enim ejus exstant multa, plura non exstant et hæc, quod eruere potui, hic dabo. Perierunt igitur, primum:

VERSUS ejus et poemata, quos certum est ubertim scripsisse. Ipse in exsilio fecisse ostendit; et Tacitus, jam etiam seniorem, et in aula. Ita enim invidi calumniantur apud Neronem : « Objiciebant etiam, eloquentiæ laudem uni sibi adsciscere, et Carmina crebrius factitare, postquam Neroni amor eorum venisset. (Lib. XIV.)

[ocr errors]

ORATIONES, sive causarum Actiones. Egit multas et illustres, atque in ipso Senatu ut omittam quas principi scripsit, in Senatu item recitandas. Neque dubito Edicta ad populum, et Epistolas graviores, ab illo conscriptas, aut dictatas : quorum omnium levis memoria superest, et tulit, ut solet, ævum.

De terræ motu liber, quem juvenem se scripsisse ipse tes

tatur VI Nat. Quæst., cap. 4. Non desideres, quia eamdem ma~ teriam, in iisdem. Quæstionibus, retractavit.

DE MATRIMONIO. Fueritne liber, an epistola, nescio : sed citat Hieronymus adv. Jovinian. lib. I.

HISTORIA, aut compendium; ex Lactantii VII, cap. 15.

DE SUPERSTITIONE liber, haud dubie inter sapientes. Laudat et excerpit quædam Augustinus, VII De Civit. Meminit et Tertullianus in Apologetico.

DIALOGI; quos Fabius nominat, nec ultra.

MORALIUM libri. Lactantius citat lib. II, cap. II, atque alibi, et ipsemet noster Epist. CVI; initio, et epist. CIX. Scripsit in extremo, ut ibi apparet : o insigne opus ! et lugeo interceptum.

EXHORTATIONUM libri. Plures enim fuerunt, e Lactantio, et Fragmenta nostra vide. Hoc ipsum quis non inter egregia operum censebit reponendum? Sunt alia, sed quæ incerto ad hunc referas ut Notarum libros, qui patris magis fuerunt. Item De Causis. Ita enim scriptor innominatus Rerum Britanniæ: «< Seneca de Causis commemorat, Catonem oratoris officium definientem dixisse, Orator est vir bonus dicendi peritus. Sed is quoque patrem spectat, et sunt Controversiarum libri in quorum primo, Præfatione ipsa, hoc Catonis reperies ibi citatum. Si, quid me etiam fugit, in Fragmentis reperies etsi minora non tam effugiunt, quam patior elabi '.

Sed heus, EPISTOLAS ad Divum Paulum non memoramus ? Quæ nunc sunt, non sunt tanti : imo certum est ejusdem auctoris, et Pauli et Senecæ, illas esse, et compositas a semidocto in ludibrium nostrum. Tentat Latine loqui quisquis auctor fuit. Ergo inter se non scripserunt? Hieronymus (de scriptoribus Eccles.), Augustinus (Epist. LIII, ad Maced. et VI De Civit. c. 10); atque etiam antiquior utroque Linus Pontifex (De Passione divi Pauli.), asserunt, et passiva opinio olim fuit. Atque adeo Jo. Sarisberiensis (Lib. VIII. Polycrat, cap. 13.)

1 Ex novissime repertis Senecæ fragmentis, quæ ad Nostræ edit. calcem reperies, discimus a Nostro scriptum quoque librum de vita patris, et disputationem de amicitia, quæ fortasse Moralium librorum pars fuit.

fortiter : « Desipere videntur qui non venerantur eum, quem Apostolicam familiaritatem meruisse constat. » Itaque rejicere hoc totum et calcare non ausim : fuerint aliquæ, sed aliæ : si istæ, requiro judicium optimorum Patrum. Sed quid alii etiam de Seneca, videamus.

JUDICIUM

SUPER SENECA EJUSQUE SCRIPTIS.

(EX EODEM J. LIPSIO.)

VIDEO inter veteres, tres fuisse qui Senecam ex professo culparunt,,Caligulam, Fabium Quinctilianum, Aulum Gellium : qua causa, aut fine, videamus. De Caligula, Suetonius:

<«< Lenius comptiusque scribendi genus adeo contempsit, ut Senecam, tum maxime placentem, Commissiones meras compoponere, et Arenam esse sine calce, diceret.» (Cap. 53.)

Caligula hoc judicium est: nempe illius, qui «< cogitavit etiam de Homeri carminibus abolendis itemque Virgilii et T. Livii scriptis, ex omnibus bibliothecis amovendis. » (Sueton. cap. 34.) En hominem, cui bona scilicet placeant : et quo arbitro Seneca stet, vel cadat. Quid tamen in dieteriis illis voluit? Commissiones componere, id est, pompæ tantum et theatris apta scribere : quæ florem et fucum magis, quam robur et veritatem haberent. Sunt enim Commissiones, quum inter se ingenia committuntur, pro palma : ἀγωνίσματα Graecis, και επιδείξεις. Hoc eo spectat, quod, ut Suetonius dixit, comptum et lene illud dicendi genus Caligula odisset. Et de comptu, in Seneca est, fatemur de lenitate, mihi non videtur, in istis quidem philosophis, ubi robur magis est, et acrimonia fortasse aliter in orationibus, de quibus proprie Caligula fortasse censebat. Sed alterum, quale est? Arenam sine calce. An quod minuta commatia, et sensus jaceret, parum inter se devincta? quod difflueret

:

oratio ejus, nec hæreret? An etiam, quod longus et sine fine esset sicut stadium vel circus (nam id quoque Arena) sine meta? Possis utrovis ducere: et de priore, mox in Fabio viderimus de altero, certum est uberem et copiosum in rebus verbisque esse, eidem etiam Fabio assertum. Atque hunc igitur audiamus : non per convicia, sed judicio, ut apparet, et consilio arbitrantem. Ait, lib. X:

« Ex industria Senecam in omni genere eloquentiæ versatum distuli, propter vulgatam falso de me opinionem, qua damnare eum et invisum quoque habere sum creditus. Quod accidit mihi, dum corruptum, et omnibus vitiis fractum dicendi genus, revocare ad severiora judicia contendo tum autem solus fere hic in manibus adolescentium fuit, quem non equidem omnino conabar excutere, sed potioribus præferri non sinebam; quos ille non destiterat incessere : quum diversi sibi conscius generis, placere se in dicendo posse iis, quibus illi placerent, diffideret. Amabant autem eum magis, quam imitabantur, tantumque ab illo defluebant, quantum ille ab antiquis descenderat. Foret enim optandum, pares, aut saltem proximos illi viro fieri : sed placebat propter sola vitia, et ad ea se quisque dirigebat effingenda, quæ poterat. Deinde quum se jactaret eodem modo dicere, Senecam infamabat : cujus et multæ alioquin, et magnæ virtutes fuerunt, ingenium facile et copiosum, plurimum studii, et multa rerum cognitio, in qua tamen aliquando ab iis quibus inquirenda quædam mandabat, deceptus est. Tractavit etiam omnem ferme studiorum materiam ; nam et orationes ejus, et poemata, et epistolæ, et dialogi feruntur. In philosophia parum diligens, egregius tamen vitiorum insectator fuit: multe in eo claræque sententiæ, multa etiam morum gratia legenda, sed in eloquendo corrupta pleraque, atque eo perniciosiora, quod abundant dulcibus vitiis. Velles eum suo ingenio dixisse, alieno judicio. Nam si aliqua contempsisset, si parum concupisset, si non omnia sua amasset, si rerum pondera minutissimis sententiis non fregisset: consensu potius eruditorum, quam puerorum amore comprobaretur. Verum sic quoque jam robustis, et severiore genere satis firmis, legendus vel ideo, quod exercere

potest utrumque judicium. Multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt eligere modo curæ sit, quod utinam ipse fecisset! Digna enim fuit illa natura, quæ meliora vellet, quæ quod voluit, effecit. »

Ista Fabius; quem boni rectique plurimum judicii censorem agere, libens fateor : nisi sicubi affectus abducit, quod hic vereor factum. Ipse non dissimulat, sparsam de se opinionem iniquiorem Seneca esse : et ego hercules agnosco. Tamen vel sic bona de Seneca, quædam alia dicit : et pensitemus. Ait : « In omni genere eloquentiæ versatum. » Magna et vera laus est : versa et prosa valuit, omne studiorum argumentum fere tractavit. Pergit : « Ingenium facile et copiosum. » Agnoscimus et de facilitate, quis non inter legendum videt, fluere omnia e pleno pectore, et inexhausto illo ingenii fonte? Ipse de se : « Qualis sermo meus esset, si una sederemus aut ambularemus, illaboratus et facilis, tales esse Epistolas meas volo. » (Epist. LXXV.) De Epistolis hoc signate. Atqui eæ sunt, que curam et tractationem habuisse, inter omnia scripta, videantur. Jam de Copia, inventiones illæ tam variæ et dispares, in una re Moralium, dicent. Quot libri sunt, quot etiam fuerunt? Et inter omnia similia, nihil idem imo vix sententiam aut imaginem reperias iterata. Mirabitur, si quis inquiret, et tale exemplum alibi requiret. Iterum Fabius : « Plurimum studii. » Quod me dat in stuporem. In aula, in conjugio, in illo genere vitæ, familia, opibus, occupationibus, potuisse in libris scriptisque sic esse. Sed ipse pertinax et intempestivum suum studium non celat, scribitque Lucilio suo : « Nullus mihi per otium dies exit : partem noctium studiis vindico. Non vaco somno, sed succumbo; et oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere detineo. Secessi non tantum ab hominibus, sed a rebus : et primum a meis. Posterorum negotium ago: illis aliqua, quae possint prodesse, conscribo. Salutares admonitiones, velut medicamentorum utilium compositiones, litteris mando.» (Epist. vII.) En virum diligentem studiorum, et nostri quis non amet pariter, nobis sic natum et occupatum? Verba ea repete et examina, quisquis es pudebit vel spargere, vel audire calumniam, in generis humani sic aman

« PreviousContinue »