Page images
PDF
EPUB

deprehendi, qui operam suam criticam cum cura et successu in hisce operibus emendandis posuisset. In quorum emendationibus adhibendis hoc sequutus sum consilium, ut bona, quæ attulissent, vel in textum immitterem, vel in margine subnotarem, judicio meo qualicunque apposito, alia prorsus silentio transmitterem, alia quamvis rejicula speciminis loco allinerem. Præter editiones jam laudatas contendi quoque Basileensem ap. Jo. Hervagium Desid. Erasmi, quæ emendatior prodiit MDXXXVII. fol., qua Gronovius non usus est, quippe qui multo priorem anni MDXV contendit. Nonnullis locis manifesto corruptis medelam alias frustra quæsitam, dummodo levi ductu fieri id posset, conjectando adhibendam malui, quam lectionem salebrosam relinquere ; in margine tamen lectione, quam ejeci, subnotata, causaque mutationis adjuncta. Modeste quidem hac libertate editoris, de qua nondum lis ad liquidum deducta esse videtur, usus sum. Inprimis vero interpunctionem, quam editori magis liberam esse, potissimum in Seneca, constat, ita temperavi, ut non solum lectio commodior et utilior reddita esse, sed ipse quoque auctor plus semel erroris crimine, quo premebatur, absolutus videatur.

» Quod in enarratione Philosophi virorum laude mea majorum, qui ante me Senecam expoliverunt, inprimis Lipsii et Gronovii vestigiis insistere, et eorum doctrina atque acumine uti placuit, id vero nulla mihi excusatione opus esse videtur. Etenim tantum absum, ut virorum vere clarorum merita de Seneca parvi faciam, aut de fama eorum detraham, quippe quibus ex inferis nulla refellendi et coarguendi obtrectatores conceditur opportunitas, ut nihil antiquius et sanctius habeam studio, reliquias eorum doctas, a veritate tamen et utilitate

commendatas, quamvis tenuiores interim ad nostrorum temporum lucem, sedulo colligendi, et prout consilii mei rationibus conveniret, cum meis apte conjungendi : quominus et hac immortalitatis humanæ parte, ut vel nomine nostro non commemorato facta dictave nostra bona æternentur, spoliati vel oblivione sepeliantur, vel invidia obruantur. Attamen sæpissime eos quoque honoris causa nominavi, a quibus me in enarrando Philosopho adjutum intellexeram. Auxilio eorum in argumentis conficiendis propter easdem rationes usus sum, inprimis Lipsii. Adjeci deinde iis adumbrationem quamdam literaturæ fontiumve, unde vel occasionem scribendi, vel unum alterumve ex locis pertractatis, hausisse videri potest Seneca. In qua tamen non id agendum esse putavi, ut materia velut cum pulvisculo conversa, copiam et ubertatem affectarem, sed nonnisi strictim appositis præcipuis, quæ ejusdem argumenti usque ad Senecam nobis innotuerunt, vestigia atque lineamenta ostenderem, quæ, si cui vacet, utiliter contendere, atque adeo proferre et exornare licebit. Nam me non latet, multa addi adhuc posse: ut, ad Consolationes vel e Cicerone, ad quem præclara illa epistola Serv. Sulpicii exstat, ad Div. IV, 5: ad librum de Vita beata libri ejusdem inscriptionis Augustini, Ambrosii, Lactantii: quamquam hæc additamenta ad tempora post Senecam spectant, ideoque a nostro consilio aliena sunt.

>> Haud paulo minorem commoditatem iis, qui Seneca vel legendo vel laudando uti velint, primus attulisse mihi videor, textu distinctionibus quas paragraphos vocant, margini appositis, consignato. »>

(Scribebat, Idibus April. 1797.)

His pauca subjiciemus ex præfatione IV vol. (quo libri

de Beneficiis, Epigrammata super exsilio et Ludus de morte Claudii Cæsaris continentur), in qua exponit quæ et quomodo nova et insperata sibi occurrerint auxilia.

[ocr errors]

Quum Fesslerus Vir S. V., de patriis literis expoliendis ornandisque et de philosophia excolenda meritissimus, decennio ultimo sæculi præterlapsi consilium Senecæ philosophi operum, quæ restant, omnium critice edendorum et observationibus cum aliorum tum suis illustrandorum prudenter iniisset, et vero probe intellexisset, multos adhuc codices manuscriptos in bibliothecis latere nondum collatos; nihil antiquius potiusque habuit, quam ut subsidia sibi illa conciliaret, nullis parcens impensis laboribusque, nomen suum et auxilium libenter cum eo communicante Kornio, librario Wratislav. honestissimo. Nec bonus eventus votis defuit: nam præclaram Lectionum variantium sibi comparavit copiam e codicibus manuscriptis nondum a criticis ad Senecæ opera pleraque emendatius præstanda admotis, qui in Ambrosiana bibliotheca quæ Mediolani est, Vindobonæ, Argentorati, Bernæ, Altdorfii, Erfordiæ, Helmstadii, Erlangæ et Guelferbyti asservantur. Moliebatur autem hæc Vir egregius eo ipso fere tempore, quo nostra editio parari et in lucem prodire cœpit.

>> Nemo non facile intelliget, vel me non profitente, quam sæpe his proximis quatuor voluminibus (quibus continentur omnia Seneca opera, præter Quæstiones Naturales) profligandis occupatus et interdum haud parum vexatus optaverim, ut, quamvis Recognitionem non Recensionem textus quem vocant paranti, mihi tamen tam felici esse liceret, ut subsidia isthæc Viri S. V. egregia vel leviter inspicere, ubi copiæ meæ tacerent, identidem possem. Sed quandoquidem hac fortuna uti non licuit,

strenue telam quo consilio exorsus cram detexere perrexi, quum, hoc volumine tantum non toto confecto, ecce, nec opinato, literæ a Librariæ, quam modo cum laude meritissima nominavi, præfectis honestissimis mitterentur, sibi adeoque mihi nunciantes concessum iri, nisi aliud suaderem, libertatem plenissimam ista subsidia a Viro præstantissimo summo labore et egregia cura collecta ita in usum nostrum convertendi, ut omnium quæ hactenus sæpe nuncupavissem votorum compos fierem. Quo quantoque gaudio tum perfusus sim, quot quantasque gratias tum his præfectis honestissimis egerim, dicere nihil attinet. Quid multa ? Præfecti Librariæ Weidmannianæ emerunt illa subsidia mihique submiserunt , quorum uberiorem descriptionem Volumini sexto et ei ultimo Operum Seneca Philosophi destinavi, adjunctis tum corrigendis et emendandis, tum indicibus.

» Sed ne in illo quidem thesauro sumtibus suis acquirendo operæ et studio suo in Senecæ quæ restant opera philosophica modum fieri voluit Librariæ præfectura. Etenim quum e literis Fessleri S. V. rescivisset, ejus amicos Romanos et Florentinos id operis imponi sibi passos esse, honorarii, quod vocant, parte haud spernenda jam accepta, ut codd. mss. Opp. Senecæ, qui Romæ et Florentiæ asserventur, accurate contendendis in meritorum de Senecæ Opp. emendatius edendis societatem venirent, quorum alter, Abbas Santolonius, collatis nonnullis codd. mss. epistolas Senecæ complectentibus et custodia Bibliothecæ vaticanæ deposita Romaque relicta, fasciculum Lectionum istarum variantium amico cuidam Romano commiserit, alter, Bandinius, Bibliothecæ Florentinæ custos meritissimus, relicto haud dubie etiam fasciculo Lectionum variantium e codd. mss. Opp. Senecæ

excerptarum, in vivis esse desierit; tantopere amore Senecæ emendatius promendi ideoque cum horum subsidiorum, tum si quæ alibi delitescant, recuperandorum flagrat, ut omni in id opera insumta quum maxime id agat, ut votorum nostrorum damnemur. Accedit, quod etiam Heynius V. Ill., quem præceptorem olim meum dilectissimum parentis loco carissimi veneror, literis a me compellatus, studium et operam inceptis hisce nostris promovendis promittere dignatus sit.

>> Ita rebus prospere et ad voluntatem nostram fluentibus inopinato in spem pergratam adductus sum fore, ut hanc Senecæ Opp. editionem hisce decoribus ornatam et squalore qui a librariis antiquis additus est, liberatam opera mea qualicunque, isti emendationis statui reddere coner, qualis et egregio horum Operum auctore, et luce temporum qua gaudemus, dignus sit. Præstitisset forsan, ab initio operæ meæ his subsidiis instructum esse, sed quum ea fieri non potuerint, hoc Catone contentum esse oportet. Satius proinde esse duxerim, ut omnem hanc collectionem, cujus augendæ spem foveo, in sextum volumen conjiciam, ita tamen, ut interdum in Naturalibus Seneca Quæstionibus recognoscendis ea uti liceat : qua libertate etiam usus fuissem in Epigrammatibus Senecæ tribui solitis et in Ludo de morte Claudii, nisi fasciculis Fessleri Lectiones variantes ad hos libellos spectantes deessent. >>

(Scribebat anno 1808.)

Nunc de ordine quem in libris disponendis nos secuti sumus. Quorum dispositio quum fere in quaque editione varietur (nil enim de ætate qua plerique conscripti sunt constat), nos illa præcedentium editorum libertate usi, aliquas mutationes tentavimus. Temporum seriem, qua

« PreviousContinue »