Page images
PDF
EPUB

L. ANNÆI SENECE

DE

BREVITATE VITE

LIBER UNUS,

AD PAULINUM.

ARGUMENTUM.

Querela tum vulgi imprudentis ac turbæ, tum clarorum quoque virorum, e. c. Hippocratis, de vitæ brevitate falsa est; non enim accepimus brevem vitam, sed fecimus. Rerum natura benigne se erga nos gessit, modo nos neque libidinibus, neque vitiis atque erroribus vitam nostram perdentibus traderemus; I, II. Proinde tempus suum nihili faciunt homines, numquam fragili. tatis suæ recte memores; III, IV. Quam hominum inconstantiam exemplis Augusti, Ciceronis, Livii Drusi illustrat; V, VI, 3. Quorum tamen querelæ de vitæ brevitate, neque ipsos neque ullum alium mutaverunt. Nemo iis impeditur, quominus ad libidines et vitia projiciatur, parum memor, vivere esse artem tota vita discendam : idcirco præcipitant homines isti vitam suam, futuri desiderio laborantes, aliter ac illi, qui vitam bene agere sciunt, et nullum non tempus in usus suos conferunt. Igitur diu esse et diu vivere non camdem habet potestatem ac vim. Miseri sane sunt ii, qui temporis justam æstimationem non tenent; VI, 3, IX. Sequitur eorum descriptio. Sunt autem occupati, et semper ex crastino pendent exspectantes. Vita eorum est brevissima, IX, X, 2. Jam docet, ut illis errorem suum exprobret, occupatos tempus suum male collocare : quum enim vita in tria tempora dividatur, quod est, quod fuit, quod futurum est, occupati præteritum, quod est certum, omittunt, at præsens iis subducitur. Quod apparebit, si senes ægros ac moribundos adverteris, comparatione cum iis, quibus vita procul ab omni negotio agitur, instituta; X, 2, XI, 3. At quinam sunt ii, qui occupatorum nomine digni sint? Præter eos, qui propalam in occupatis numerantur, illos quoque eo referas otiosos, luxui cujuscunque generis deditos, atque quum maxime grammaticos, s. eos, qui in litterarum inutilium studiis detinentur : hæc justo fusius persequitur auctor, nec multum abest, quin, quod haud raro ei accidit, in idem vitium, quod reprehendit, incidat; XIV, 4. Sequitur descriptio veri otii. Soli omnium otiosi sunt, qui sapientiæ vacant: soli vivunt. Omni tempore, et præterito, instante, et venturo bene utuntur. Hæc egregie tractata sunt; XVI. Neque tamen occupati isti longam agere vitam putandi sunt propterea, quod interdum vel mortem invocant; faciunt id metu; vel quod longus illis videtur dies; fit imprudentia. Nam nec occupatione, nec otio bene uti sciunt; aliunde alio confugiunt, numquam nec ulla re contenti; XVII. Quibus expositis convertitur oratio ad Paulinum exhortandum, ut officio publico, quamvis honorifico, quo fungatur, abdicato, in otium se recipiat et totum sapientiæ se tradat; de his usque ad fin.

Inscriptus est hic liber, de cujus bonitate constat, Paulino, amico Senecæ, ut colligimus e cap. I et XVIII. Fuerit Paulinæ, Senecæ uxoris, frater, an affinis, non liquet. Præfectum tamen annonæ, aut unum ex curatoribus cura

fuisse, ideoque hominem celebrem, e cap. laud. sqq. apparet : inprimis, XVIII, 1, 4 sq. XIX, 1.

De tempore hujus scripti nihil certi statui potest. Lipsio tamen placuit propter cap. XVIII, post Caligulam, et quidem statim post conceptum esse. Equidem nihil ibi reperire potui, unde vir ille acutissimus hæc duxerit : nisi forte id ex illis : « Cogita præterea, quantum sollicitudinis sit, ad tantam te molem objicere» collegisse statuamus Lipsium; hæc enim verba et sequcntia haud parvi sane momenti esse videntur ad hanc opinionem obfirmandam, ut Paulinum, qui in eo fortasse erat ut præfecturam annonæ adiret, ab eo officio dehortaretur. Sed fac vel maxime hoc sic se habuisse, inde tamen minime sequitur, statim id factum esse Caligula exstincto: quandoquidem quæ de isto monstro horrendo, § 4, narrantur, magis ad periculum ejus officii, quam ad tempus, quo hoc scriptum compositum sit, designandum trahenda esse videntur. Atque totus orationis tenor, ut opinor, tempus remotius significat. Ceterum jam in antecedentibus, præsertim in libro de Tranq. Anim. cap. 2, 3, etc. hanc eamdem quæstionem, an sapienti ad rempublicam capessendam adire liceat, tractatam vidimus, diversa tamen ratione, quam hoc libro, ubi secus ac Socrates præiverat, philosophiæ studiosos e terra ad cœlum avocatos legimus. Jam etsi Senecam bene memini, calore disputandi abreptum, quandoque vineta sua ipsum cædere, tamen inde causam ejus agi posse putaverim, quod non omnino Reip. tractationem rejicere, sed majore aut aliqua certe ætatis parte Reip. insumta secessum suadere videatur. Etenim Paulinus aliquantum temporis in Republica administranda exegerat. Sed quum: nec de tempore hujus scripti, nec de Paulino ipso quæstio ad liquidum perduci possit, satius esse videtur, ut ad præcepta aurea, quibus hic liber abundat, animum vitamque nostram attemperemus, quam ut, operose nihil agendo, quaestionum inutilium illecebris detineamur.

L. ANNÆI SENECE

DE

BREVITATE VITÆ

LIBER UNUS,

AD PAULINUM.

1. MAJOR

[ocr errors]

pars mortalium, Pauline, de naturæ malignitate conqueritur, quod in exiguum ævi gignimur, quod hæc tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut, exceptis admodum paucis, ceteros in ipso vitæ apparatu vita destituat. Nec huic publico, ut opinantur, malo, turba tantum et imprudens vulgus ingemuit : clarorum quoque virorum hic affectus querelas evocavit. Inde illa maximi medicorum exclamatio est «< Vitam brevem esse, longam artem. » Inde Aristoteli, cum rerum natura exigenti3, minime conve

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

2

« PreviousContinue »