Page images
PDF
EPUB

I, II. A laudibus Stoicorum orditur, quos co nomine præfert cæteris omnibus philosophis, quod non molliter et blande, sed viriliter agunt, et nos eo ducere tentant, ut supra omnem fortunam emineamus. Jam mentione M. Catonis facta et objectione injecta: Nonne Cato contumeliis affectus, verberibus et sputis? transit ad paradoxon Stoicorum tractandum : sapientem non affici injuria. III, IV. Ab hac objectione tam adversus hoc dogma, quam adversus reliqua Stoicorum decreta rigidiora, ingreditur in materiem, et docet, Catonem injuriis non esse affectum : fuit enim sapiens, in quem nulla injuria cadit. Quod tamen ea mente dici ait Noster, non ut omnino non fiat, sed ut eam non admittat. Feritur quidem sapiens, sed non læditur, quippe qui intactus et impenetrabilis est injuriis et contumeliis. V.-VII. Dividit deinde dicenda in duas partes, idque a discrimine Injuriæ et Contumeliæ. Priore autem negat illam cadere in sapientem, posteriore nec hanc. Quod ad injuriam pertinet, ea malum est, quod in sapientem cadere nequit. Injuria detrahit et diminuit: sapienti autem nihil eripitur, quippe qui in se habet omnia reposita, ideoque extra injuriam et fortunæ ludibria positus est, ut Stilpo philosophus. VIII. Fortis ab infirmo non læditur : non ergo a malitia virtus. Refellit deinceps objectionem: Atqui Socrates nonne injuria damnatus est ? ita ut dicat, hoc sine injuria factum esse. Inimici quidem intulerunt injuriam, sed ille non accepit, sapientia ejus rejecit. Qua in re similis est ejus, qui veneni ipsi dati vim antidoto infringit, sive, qui scelus non patitur, quod alius ei facere tentat. IX, X. Injuria cum injustitia mista est e quibus neque hæc, neque illa in sapientem cadit. Sapienti nemo prodest, ergo non lædit. Quum injuria aut a spe, aut a metu proficiscatur, sapiens neutro eorum tangitur. Injuriam denique nemo immota mente accipit: quæ quum sine perturbatione et ira esse nequit, et illa caret sapiens, ut qui tam ira, quam perturbatione caret. Usui autem est sapienti injuria, per quam experimentum sui capit, et virtutem tentat. Concludit hanc priorem tractationis partem adhortatione ad dogma hoc animis accipiendum. Altera pars circa contumeliam tota versatur. Ac primum explicat, quid proprie sit calumnia, quam a sapiente alienam esse docet, seu a sapiente arcet, quia sapiens magnitudinem suam novit, ideo contumelia ad eum non pertinet, quippe quam nomen et rem a contemptu habere putat. XI, XII. Quum nemo nisi superbus et insolens contumeliam infert, sapiens tales spernit. Nemo majorem atque meliorem se contemnit is autem est sapiens. Ergo in se dicta ridet, ut in conviviis joculos puerorum. Sed quid? fert igitur hæc omnia sapiens? non castigat aut compescit? Immo facit interdum, sicut illos ipsos pueros castigare solemus: non quia malum ille sapiens acceperat ab iis, sed quia fece

runt, et ut desinant facere. XIII, XIV. Neque tamen hanc animi firmitatem alienam a viro sapiente esse credere licet, quum et in aliis eam animadvertamus: exempli causa, in medico, qui phreneticis non irascitur. Scit enim sapiens, omnes alios homines, qui non e præceptis philosophiæ vivant, insanire, et ideo esse ægros. Idcirco nec irascitur, nec movetur contumeliis potentiorum, ditiorumque, aliorumque, exemp. caus. mulieris, luxu et mollitie diffluentis ejusdemque imprudentis. XV. Jam mixtim utramque, et injuriam, et contumeliam refutat. Nam quum securitas propria est sapientis, illa carere debet, si alterutram accipit, aut accipere potest. Simile et Epicurei præceperant, sed minus fortiter : raro sapienti intervenit Fortuna. XVI.— XVIII. Hæc naturæ non repugnant: sensus enim doloris non detrahitur injuriis, sed nomen. Denique levia pleraque, quibus vulgus offenditur, rejicienda sunt et ridenda, ne ipse ridearis. Concludit admonitione, quomodo et tironi, et qui jam ad philosophiam pervenit, injuriæ sint ferendæ. Illi cum morsu aliquo animi et colluctatione : huic sine alterutro: victor enim jam agit ante se utramque, et triumphat.

Quo tempore scriptus sit hic liber, satis certo definiri nequit. Si Lipsii judicium sequaris, editus est sub tempus libri de Tranquill. Anim. cui vulgo etiam ante Lipsium junxerant : fortasse magis propterea, quod ad eumdem Serenum missus erat, quam quod pro secunda parte istius libri haberi debeat: nam volumen per se efficere manifestum est.

Quum dogmata, quæ Noster in hoc libro exposuit, potissima sunt in iis, quæ ad philosophiam moralem Stoicorum pertinent, non opus est, ut ii hic adducantur, quorum scriptasejusdem argumenti laudari possent. Cf. Fabric. Bibl. Græc. Vol. III; in Catalogo Stoicorum, Chrysippus, pag. 546, Cleanthes, pag. 551, sqq. Panætius, pag. 569, al.

L. ANNEI SENECE

DE CONSTANTIA

SAPIENTIS,

SIVE

QUOD IN SAPIENTEM NON CADIT INJURIA,

LIBER UNUS.

CAP. I. TANTUM inter Stoicos, Serene, et cæteros sa- 1 pientiam professos' interesse, quantum inter fœminas et mares, non immerito dixerim : quum utraque turba ad vitæ societatem tantumdem conferat, sed altera pars ad obsequendum, altera imperio nata sit. Cæteri sapientes3 molliter et blande, ut fere domestici et familiares me

I. ARG. Stoici prestant omnes cæteros philosophos virili, quam ingrediuntur, via, quæ initio quidem aspera, sed mox plana fit. Nec officit, quod sapienti mala accidant.

1. Cæteros.... professos. I. e. philosophos. Cynicos certe excipias, ait Lipsius, qui duritie et robore super ipsos Stoicos, etsi dogmate fere conveniebant. At h. 1. Cynicos ipse excepit, quippe quos Stoici pro cognatis et suæ partis addictis habuere. Cf. ap. Diog. Laert. lib. VII, cap. 121. Apollodorus ἐν τῇ ἠθικῇ. Lipsii Manuduct. ad Stoic. phil. lib. I, cap. 13, p. 43, sq. Item e recentioribus omnes

qui de historia philosophiæ scripsere, Buhle, Tiedemann, de Gérando.

2. Tantumdem conferat. Hoc est, idem afferat. Non premendus hoc loc. sensus, quasi voluisset Noster dicere non minus e. g. Academicum Epicureumve (modo hoc nomine haud indignum) cæteris mortalium utilem esse quam Stoicum; hoc enim sequentia falsum indicant : sed ait sapientiam ab utroque afferri et in humanam vitam induci; quæ quamvis apud varios varia sit, aliquid tamen vel ob hoc præstat, quod ad altiora et graviora mentem vertat.

3. Cæteri sapientes, etc. Nam om

I

dici ægris corporibus, non qua optimum et celerrimum est, medentur, sed qua licet. Stoici virilem ingressi viam, non ut amoena ineuntibus videatur curæ habent, sed ut quamprimum nos eripiant, et in illum editum verticem educant, qui adeo extra omnem teli jactum 2 surrexit, ut supra fortunam emineat. At ardua per quæ vocamur, et confragosa sunt. Quid enim plano aditur excelsum3 ?Sed ne tam abrupta quidem sunt, quam quidam putant: prima tantum pars saxa rupesque habet, et invii speciem, sicut pleraque ex longinquo speculantibus abscisa et connexa videri solent, quum aciem longinquitas fallat. Deinde propius adeuntibus 5 eadem illa, quæ in unum congesserat error oculorum, paulatim adaperiuntur; tum illis, quæ præcipitia ex intervallo ap3 parebant, redit lene fastigium, Nuper quum incidisset

nes aut ad voluptatem, aut ad gloriam referri virtutes docebant. Pro vulgata opinione de philosophis hæc eadem venditat Hermotimus apud Lucian. Tom. IV, pag. 21. Bip. Éxovov ἁπάντων λεγόντων ὡς οἱ μὲν Επικούρειοι γλυκύθυμοι καὶ φιλήδονοί εἰσιν· οἱ Περιπατητικοὶ δὲ καὶ φιλόπλουτοι καὶ ἐριστικοί τινες· οἱ Πλατωνικοὶ δὲ τετύ φωνίαι καὶ φιλόδοξοί εἰσι. Περὶ δὲ τῶν Στωϊκῶν πολλοὶ ἔφασκον, ὅτι ἀνδρώ δεις, καὶ πάντα γιγνώσκουσι· καὶ ὅτι ὁ ταύτην ἰὼν τὴν ὁδὸν μόνος βασιλεὺς, μόνος πλούσιος, μόνος σοφὸς, καὶ συνόλως άπανία.

1. Domestici et familiares medici. Inter servorum et libertorum greges in magnis domibus medici erant ; qui non ad arbitrium suum ægrotantibus dominis medebantur, neque illa jubebant quæ optima ipsi existimabant, sed quæ herus magis appetebat. Vid. Cilani Antiq. Roman.

2. Nos eripiant. A malorum spe

ctaculo et contubernio, quorum vestigiis insistere non raro ille cupit, qui felices eos degere adspicit.

3. Quid enim plano aditur excelsum Hoc est: Nonne enim in editos et confragosos locos pervenies, si planitiem nunquam deserueris?

4. Abscisa, omnes Mss. dant. Hæc forma verbi, abscidere, Nostro familiarior est quam altera, abscindere; exempli causa, de Ira, lib. I, cap. 15, 2. De Clement. lib. I, cap. 14, 3, abscidat, non abscindat; ibid. cap. 19, 5, abscidere, non abscin dere. Gronovium secutus sum : quem et conf. ad Liv. XLIV, 5, ubi ant abolendum censet rò abscissus, aut non tam membranas, quam rationem aliquam et aurem decernere oportere, ubi sit hoc aut illud ponendum.

5. Deinde propius adeuntibus, etc. Explicat, quæ de Ira, lib. II, cap. 13, 3, nude posuerat.

6. Adaperiuntur. Separata in con.

« PreviousContinue »