Page images
PDF
EPUB

L. ANNEI SENECE

DE CLEMENTIA

AD NERONEM CÆSAREM

LIBER II.

ARGUMENTUM LIBRI SECUNDI.

Orditur a magna et sublimi Neronis in latrones animadversuri voce: Vellem nescire literas! quam sibi causam de clementia ad Neronem scribendi fuisse pronuntiat, ut, quod nunc natura et impetus sit, judicium fiat. I, II. Sequitur, quam lib. I, cap. 3, § 1, pollicitus erat, secunda tractationis pars, de natura clementiæ habituque. Ac primum clementiæ definitiones proponuntur : in quibus constituendis et distinguendis, ut Stoicus, longus multusque est. III. Opponitur autem crudelitas, quam unice ad pœnas refert, et separat a feritate. IV. Deinde docet, quomodo clementia a misericordia distet : illa virtus est, hæc vitium pusilli animi, ex decretis Stoicorum, qui contra adversarios, stoicam sectam ut duram calumniantes, defenduntur. VI, VII. In sapientem docet misericordiam non magis cadere, quam veniam. Fin.

Scripti sunt libri de Clementia primo regni Neroniani anno, conf. lib. I, IX, 1. Ideoque non falsæ sunt laudes, quibus Nero a Seneca hisce libris extollitur; nam quinquenniun. primum Neronis felix faustumque fuisse, Burrho Nostroque apud eum gratia atque auctoritate florentibus, ex historiæ monumentis satis superque constat; ( modo Britannico datum venenum excipias ; nam hoc scelus anno secundo exsecutus ille est). Subscribo Lipsii judicio: « et vero digni Principe libri ac materies; atque utinam legant, et mites simul magnosque animos ab iis sumant! >> Perquam apposite Augusti exemplum Neroni ante oculos identidem ponitur ad imitandum. Dolendum vero est, et posteriorem libri secundi partem, et totum librum tertium injuria temporis interiisse! Cæterum jam ante Senecam de regis officiis, ideoque de clementia Xenocrates, Platonis discipulus, στοιχεῖα πρὸς Αλέξανδρον περὶ βασιλείας (Fabric. B. G. lib. III, pag. 192); Aristoteles (ib. pag. 3og); et Theophrastus (ib. pag. 447), scripserunt. Cum Nostro Panegyrici contendi merentur.

L. ANNEI SENECE

DE CLEMENTIA

LIBER SECUNDUS.

CAP. I. Ur de clementia scriberem, Nero Cæsar, una me vox tua maxime compulit; quam ego non sine admiratione, et, quum diceretur, audisse memini', et deinde aliis narrasse. Vocem generosam, magni animi, magnæ lenitatis, quæ non composita, nec alienis auribus 3 data, subito erupit, et bonitatem tuam cum fortuna tua liti

[blocks in formation]

3

[blocks in formation]
[ocr errors]

gantem' in medium adduxit! Animadversurus in latrones duos' Burrhus præfectus tuus3, vir egregius, et tibi Principi notus, exigebat a te, scriberes, in quos et ex qua a causa animadverti velles : hoc sæpe dilatum, ut aliquando fieret, instabat. Invitus invito quum chartam protulisset, traderetque, exclamasti : «Vellem nescire literas !» O dignam vocem, quam audirent omnes gentes, quæ Romanum imperium incolunt, quæque juxta jacent dubiæ libertatis, quæque se contra viribus aut animis attol

[merged small][ocr errors]

3. Burrhus præfectus tuus. Afranius Burrhus. De eo conf. Dio Cass. lib. LXI, cap. 3, 4; LXII, 13. Nero eum interfici jussit, ann. U. C. 815, post Chr. nat. 62. Vid. Sueton. Ner. cap. 35, fin. Fuit egregiæ militaris famæ vir ab Agrippina, Claudio etiamnum imperante, ad regimen cohortium admotus, ideoque præfectus solus prætorio in Lusii Getæ et Rufii Crispini locum. Moneo hoc, ne præfectus h. 1. synonymum esse putes to custos morum. A Tacito sæpe laudatur, e. c. Annal. lib. XII, cap. 42, lib. XIII, cap. 6, lib. XIV, cap. 51. Hunc Racine, ex imperatoriæ juventæ rectoribus unum ostensurus (Tragoed. Britannicus) Senecæ antetulit. Docta disputatio de Burrho exstat in Actis Societ. lat. Ienens. anni 1752, p. 156, sqq. Cæterum ille

fuisse dicitur, cui Paulus Apostolus

a centurione Julio traditus est. Act. Apostol. XXVIII, 16.

4. Notus. J. e. familiaris, yvúpiμoç. Muretus tamen argute conjecerat : natus. Sed Mss. et Erasm. vulgatam tuentur. Mox scriberes Lipsio displicuisse videtur, quare mavult subscriberes; sed scriberes bene se habet et Annæanum est; occurrit quoque eodem sensu infra, 2, 3.

5. Aliquando. Idem hic valet ac tandem.

6. Fellem..... literas! Et Sueton. Ner. c. 10, affert: « Et quum de supplicio cujusdam capite damnati, ut ex more subscriberet, admoneretur: Quam vellem, inquit, nescire literas!» Quod non omisit Nostras Racine, in jam laudata Fabula Britannicus, act. IV, sc. III, Burrhum inducens, qui sic principem bonitatis pristine commonefacit:

Un jour, il m'en souvient, le Sénat équitable
Vous pressait de souscrire à la mort d'un cou-
pable;

Vous résistiez, Seigneur, à leur sévérité;
Votre cœur s'accusait de trop de cruauté;
Et plaignant les malheurs attachés à l'empire,
Je voudrais, disiez-vous, ne pas savoir écrire.

7. Dubiæ libertatis. H. e. nec in provinciarum numerum relatæ, nec sui juris tamen; quæ legibus quidem suis adhuc utuntur, e. c. Judæi, et

1

lunt O vocem, in concionem omnium mortalium mit- 3 tendam 2, in cujus verba Principes regesque 3 jurarent! O vocem publica generis humani innocentia dignam, cui redderetur antiquum illud sæculum4! Nunc profecto consentire decebat 5 ad æquum bonumque, expulsa alieni cupidine, ex qua omne animi malum oritur: pietatem integritatemque cum fide ac modestia resurgere, et vitia diuturno abusa regno tandem felici ac puro sæculo dare 'locum. II. Futurum hoc, Cæsar, ex magna parte sperare et confiteri libet: tradetur ista animi tui mansuetudo, dif

regibus suis parent, sed sola Cæsaris clementia.

1. Quæque se contra viribus aut animis attollunt. Innuit tum Parthorum regnum, tum præcipue barbaras Germaniæ gentes, de quibus sic Tacit., German. cap. 37: « Sexcentesimum et quadragesimum annum Urbs nostra agebat, quum primum Cimbrorum audita sunt arma, Cæcilio Metello ac Papirio Carbone consulibus. Ex quo si ad alterum imperatoris Trajani consulatum computemus, ducenti ferme ac decem anni colliguntur : tamdiu Germania vincitur! Medio tam longi ævi spatio, multa invicem damna: non Samnis, non Pœni, non Hispaniæ Galliæve, ne Parthi quidem sæpius admonuere ; quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. »

[ocr errors][merged small]
[ocr errors]

fectum hic requiritur propter sequens redderetur: et sic Noster loqui amat.

4. Antiquum illud sæculum. De aureo sæculo agi liquet, quod est antiquissimum omnium est. Ovid. in Metamor. lib. I, 89: « Aurea prima sata est ætas, etc. »>

5. Consentire decebat. Pro jamdudum decet omnes homines unanimes concordesque esse.

6. Nunc profecto....... dare locum. Nunc optimum esset tempus, in quo genus humanum conspiraret ad vir- . tutem et innocentiam colendam, etc.

II. ARG. Eamdem materiam persequitur; speratque fore ut in similitudinem Neronis mansueti et boni omnes imperii gentes reformentur, et recti mores revertantur. Tum a materia paullulum recedens, considerat quam frequenter vehementia et alta ἀποφθέγματα a viris pravis aut sævis, quam raro a bonis pronuntiata sint.

7. Confiteri, recte Gronov. tuetur contra Lips. confidere præferentem. Præterquam enim quod receptæ lectionis major est auctoritas codd. et Mss. exquisitius est confiteri, id est, de magna re, nec temere dicenda, post aliquam dubitationem aut dissimulationem, ideoque deliberationem

exponere.

« PreviousContinue »