Page images
PDF
EPUB

tior, quomodo illi modum ratio poterit imponere, quum parere nisi imbecilliora non soleant? Si infirmior est, sine hac per se ad rerum effectus sufficit ratio, nec desiderat imbecillioris auxilium. « At irati quidam constant 6 » sibi, et se continent. » Quomodo? quum jam ira evanescit, et sua sponte decedit, non quum in ipso fervore est: tunc enim potentior est. « Quid ergo? non aliquando » in ira quoque et dimittunt incolumes intactosque quos >> oderunt, et a nocendo abstinent? » Faciunt. Quomodo? quum affectus repercussit affectum, et aut metus, aut cupiditas aliquid impetravit ; non rationis tunc beneficio quievit, sed affectuum infida et mala pace'.

IX. Denique nihil habet in se utile, nec acuit animum ad res bellicas: nunquam enim virtus vitio adjuvanda est, se contenta. Quoties impetu opus est, non irascitur, sed exsurgit, et in quantum putavit opus esse, concitatur remittiturque non aliter, quam quæ tormentis exprimuntur tela, in potestate mittentis sunt, in quantum torqueantur. « Ira, inquit Aristoteles, necessaria est nec a quidquam sine illa expugnari potest, nisi illa impleat >> animum, et spiritum accendat. Utendum autem illa est;

1. Non rationis...mala pace. Optime hic Noster; namque de hoc ambigebatur, an admissis affectibus posset ira frangi et refrænari a ratione. Frangi quidem potest, at a cupidinibus, non a ratione; nihil amplius ergo est quod contra ingeri possit. ED.

IX. ARG. Nec virtus bellica, fortitudo, ira indiget, sed ratione una jubente exsurgit. Locus Aristotelis in deperditis esse videtur, si, quæ Seneca hic attulit, apud eum iisdem verbis lecta sint. Certe quæ in ejus. Ethic. ad Nicom. VII, 6, leguntur, diversam sententiam continent. Cf. Cic. Tusc. Dispp. IV, 19. Nos distingui

mus iram ab enthusiasmo, sine quo nihil magnificum aut difficile geri posse recte contendimus: et in hanc partem et Aristotelis Platonisque dicta de ira, ad bellum utili, ut interpretemur necesse esse videtur. Quod discrimen nec Senecæ sagacitas neglexit.

2. Tormentis. De ballistis aut catapultis, aliisque machinis bellicis, quæ ut arcus intenduntur ac remittuntur,

pro
arbitrio dirigentis. Adeas scrip-
tores de Re militari Romanorum,
exempli causa, Nastium, post Jus-
tum Lipsium, T. III, Opposit 550.
sequent.

2

» non ut duce, sed ut milite. » Quod est falsum; nam si exaudit rationem, et sequitur qua ducitur, jam non est ira, cujus proprium est contumacia. Si vero repugnat, et non ubi jussa est quiescit, sed libidine ferociaque provehitur, tam inutilis animi minister est, quam miles 3 qui signum receptui negligit. Itaque si modum adhibere sibi patitur, alio nomine appellanda est : desinit ira esse, quam effrenatam indomitamque intelligo. Si non patitur, perniciosa est, nec inter auxilia numeranda. Ita aut ira non est, aut inutilis est: nam si quis pœnam exigit, non ipsius pœnæ avidus, sed quia oportet, non est annume4 randus iratis. Hic erit utilis miles, qui scit parere consilio. Affectus quidem tam mali ministri, quam duces sunt. Ideo nunquam assumet ratio in adjutorium improvidos et violentos impetus, apud quos nihil ipsa auctoritatis habeat quos nunquam comprimere possit, nisi pares illis similesque opposuerit, ut iræ metum, inertia iram, timori cupiditatem.

I

2

X. Absit hoc a virtute malum, ut unquam ratio ad vitia confugiat. Non potest hic animus fidele otium capere : quatiatur necesse est, fluctueturque, qui malis suis tutus est, qui fortis esse, nisi irascitur, non potest; industrius, nisi cupit; quietus, nisi timet: in tyrannide illi vivendum est, in alicujus affectus venienti servitutem. Non pudet virtutes in clientelam vitiorum demittere ? Deinde desinit quidquam ratio posse, si nihil potest sine affectu, et incipit par illi similisque esse. Quid enim interest, si æque affectus inconsulta res est sine ratione, quam ratio sine affectu inefficax ? par utrumque est,

X. ARG. Invehitur in sententiam, vitia virtuti esse debere auxilio: quanquam adversarii affectus temperatos haudquaquam pro vitiis ha

beant, et ad aliquem usum insitos velint a Deo et Natura: sicut plantæ silvestres cultu meliores fiunt, sicut animalia domantur et docentur.

ubi esse alterum sine altero non potest. Quis autem sustineat affectum exæquari rationi1? « Ira, inquit, utilis » affectus est, si modicus est. » Immo si natura utilis est', sed si impatiens imperii 3 rationisque est, hoc dumtaxat moderatione consequetur, ut quo minor fuerit, minus noceat. Ergo modicus affectus nihil aliud quam malum modicum est.

4

XI. «Sed adversus hostes, inquit, necessaria est ira. » Nusquam minus: ubi non effusos esse oportet impetus, sed temperatos et obedientes. Quid enim est aliud, quod barbaros tanto robustiores corporibus, tanto patientiores laborum comminuat, nisi ira infestissima sibi 5? Gladiatores quoque ars tuetur, ira denudat . Deinde quid opus 2 est ira, quum idem perficiat ratio? An tu putas venato

1. Deinde desinit.... quid enim interest?.... exæquari rationi. Hic patet demum, et remotis nubibus prodit recepta apud Stoicos et celebrata opinio, hominem nempe esse totum in mente, non in corpore; tum mentem totam in ratione, non in affectibus ; quippe qui a corpore et corporalibus varii varie deriventur; et hoc quidem ita ut, si licuerit tõv μa¤nμatıxõv idiomate aliquandiu eloqui, æquatio sit inter hæc duo, hominem et rationem.

2. Immo si natura utilis est; i. e. Tum tantum verum esset iram, quum est modica, utilem esse, si ex natura sua, per se utilis esset.

3. Impatiens imperii. Cum Lipsio et Grutero præfero, impat. : ex MSS. Erasmus tamen legit, patiens. Ait enim: non ideo esse utilem affectum, quod modicus sit, sed si per naturam utilis sit: atqui ira semper nocet, idque minori tantum gradu, si minor sit, moderatione non a ratione imposita, quippe cujus imperio non pareat, sed a re ipsa profecta.

XI. ARG. Refutat objectionem : iram esse necessariam adversus hostes. Nisi consilio et ratione in hostibus debellandis utaris, in exitium vertetur res tua: quod exemplis ex historia Romana petitis demonstrat. Totum hoc discrimen quod inter Platonicos et Peripateticos Nostrumque intercedit, in eo versari videtur, quod diversas de ira notiones ad certamen afferunt: illis de animo elatione quadam incitato, Nostro de affectu, cogitantibus.

4. Robustiores, mox, patientiores. Subaudi, ut patet, quam romani milites.

5. Infestissima sibi. Quæ sibi ipsa plurimum nocet. Vid. inf. hoc eodem capite, notam de his verbis: quid Cimbrorum, etc.

6. Denudat; quod periculosissimum est: namque isti, quum præliarentur, id maxime curabant, ut sibi perpetuo latus tegerent, quod inerme et nudum ictibus patebat, et idcirco summa vi petebatur.

1

rem irasci feris? Atqui et venientes excipit, et fugientes persequitur : et omnia illa sine ira facit ratio. Quid Cimbrorum ', Teutonorumque tot millia superfusa Alpibus ita sustulit, ut tantæ cladis notitiam ad suos non nuntius, sed fama pertulerit, nisi quod erat illis ira pro virtute? quæ ut aliquando perculit stravitque obvia, ita sæpius sibi exitio est. Germanis quid est animosius? quid ad incursum acrius? quid armorum cupidius, quibus innascuntur innutriunturque, quorum unica illis cura est, in alia negligentibus ? Quid induratius ad omnem patientiam? ut quibus magna ex parte non tegumenta corporum provisa sunt, non suffugia adversus perpe3 tuum cæli rigorem. Hos tamen Hispani Gallique, et Asiæ Syriæque molles bello viri, antequam legio visatur,

1. Quid Cimbrorum, etc. His exemplis ut declamator utitur: non enim ira, sed ignoratio disciplinæ militaris Cimbros Teutonosque comminuit, i. c. delevit, quos, sedibus suis excitos, incertum ubi et qua causa, omnibus quæ obstarent impedimentis superatis, Galliam et Italiam ingressos a C. Mario et Q. Catulo bis; ad Aquas Sextias (anno U. C. 652.) et sequenti anno ad Vercellas, in campis Raudiis, victos et ad internecionem usque casos esse constat ex Plutarcho in Mario c. XI, ibiq. Leopold. p. 35, sqq. ut plures testes in re nota

omittam.

2. Quorum unica.... negligentibus. Tacit. de Mor. Germ. cap. 14 et 15:« Si civitas, in qua orti sunt, longa pace et otio torpeat, plerique nobilium adolescentium petunt ultro eas nationes, quæ tum bellum aliquod gerunt ; quia et ingrata genti quies, et facilius inter ancipitia clarescant.... Nec arare terram, aut exspectare annum, tam facile persuaseris,quam vocare hostes, et

5

vulnera mereri; pigrum quinimmo et iners videtur, sudore adquirere, quod possis sanguine parare. Quoties bella non ineunt, multum venatibus, plus per otium transigunt, dediti somno ciboque. Fortissimus quisque ac bellicosissimus nihil agens, delegata domus et penatium et agrorum cura fœminis, senibusque et infirmissimo cuique ex familia, ipsi hebent. »

3. Non tegumenta.... sunt. « In omni domo nudi ac sordidi, in hos artus, in hæc corpora, quæ miramur, excrescunt. » Tacit. de Mor. Germ. c. 20. 4. Suffugia. Hæc lectio præferenda est haud dubie to suffragia, quod tamen Lipsius omnino probum esse putat occurrit enim in legum libris de auxilio, exempli causa, ætatis suffragio.

5. Hos tamen. Syri, Hispani, etc. sub principibus, inter auxilia quæ Romani ex omnibus provinciis colligebant, merentes stipendia ideoque ante legiones pugnam fere ordientes, sæpe Germanos vicerunt.

cædunt, ob nullam rem aliam opportunos', quam ob iracundiam. Agedum, illis corporibus, illis animis, delicias, luxum, opes ignorantibus, da rationem, da disciplinam : ut nihil amplius dicam, necesse erit nobis certe mores Romanos repetere 3. Quo alio Fabius affectas im- 4 3. perii vires recreavit, quam quod cunctari, et trahere, et morari scivit, quæ omnia irati nesciunt? Perierat imperium, quod tunc in extremo stabat, si Fabius tantum ausus esset, quantum ira suadebat. Habuit in consilio fortunam publicam 5, et æstimatis viribus, ex quibus jam perire nihil sine universo poterat, dolorem ultionemque seposuit in unam utilitatem occasionis intentus, iram

6

1. Opportunos, i. e. cædi vincique bius Maximus, qui, cum Hannibale faciles, obnoxios.

2. Ne quid amplius dicam. Innuit, neque perspicue et amoto velo dicere audet, barbarorum multitudinem aliquando per imperium exundaturam. Quod pariter Tacitum altioris ingenii vi et perspicacia attigisse credideris, quum de Mor. Gem. c. 33, postquam Bructerorum LX millia a Chamavis memoravit atque Angrivaris trucidata, his prorumpit : « Maneat, quæso, duretque gentibus, si non amor nostri, at certe odium sui; quando, urgentibus imperii fatis, nihil jam præstare fortuna majus potest, quam hostium discordiam. » 3. Mores romanos repetere. Antiquos nempe et antiquam disciplinam quæ « Regulum et Scauros, animæque magnæ Prodigum Paullum, superante Pœno, Fabriciumque, et incomptis Curium capillis, Utilem bello tulit et Camillum (Horat. lib. I, Od. 12); Et geminos, duo fulmina belli, Scipiadas (Virg. Æneid. VI,844). » Spectat hic locus ad corruptelam morum, quam sæpe queritur Noster.

4. Quo alio Fabius, etc. Nec Q. Fa

bellum gerens, cunctando restituit rem, ut Ennius ap. Cicer. canit, nec Scipiones ira victores fuere, sed virtute et prudentia. Hoc jam Cic. Tusc disput. IV, 23, occupavit : « nescio, ecquid ipsi nos fortiter in republ. fecerimus : si quid fecimus, certe irate non fecimus. » Exempla hæc egregie electa sunt, historia testante. Omnibus his ducibus conditio Reip. anceps ob oculos versabatur : quam unam intuiti sunt, non se suaque, rationem, non iram, secuti.

5. Habuit..... publicam. Ennius in fragmentis quæ servavit nobis Cicero: «Non ponebat enim rumores ante salutem,»>

6. In unam utilitatem occ. Lipsius e cod. suo dedit. Erasmus: in unam utilitatem et occasioni. Quam lectionem defendam interpunctione aliter instituta ac nunc est: dolorem ultionemque seposuit in unam utilitatem, et occasioni intentus, iram ante vicit, quam Hannibalem; id est, dolorem et ultionem removit, ut utilis esset, cum utilitate conjunxit. Nihil

tamen muto.

« PreviousContinue »