Geschichte der christlichen Philosophie, Volume 2

Front Cover
F. Perthes, 1841 - Philosophy
 

Common terms and phrases

Popular passages

Page 215 - Vivere se tamen et meminisse, et intelligere, et velle, et cogitare, et scire, et judicare quis dubitet? Quandoquidem etiam si dubitat, vivit; si dubitat, unde dubitet, meminit; si dubitat, dubitare se intelligit; si dubitat, certus esse vult; si dubitat, cogitat; si dubitat, scit se nescire; si dubitat, judicat non se temere consentire oportere.
Page 605 - Cuius erroris causa est, quod omnia, quae quisque novit, ex ipsorum tantum vi atque natura cognosci aestimat, quae sciuntur. Quod totum contra est; omne enim, quod cognoscitur, non secundum sui vim, sed secundum cognoscentium potius comprehenditur facultatem.
Page 404 - ... sunt, tu fecisti: et hoc solum a te non est, quod non est; motusque voluntatis a te, qui es, ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est, et quod nullius peccatum aut tibi nocet aut perturbat ordinem imperii tui vel in primo vel in imo.
Page 246 - Sunt namque ideae principales formae quaedam, vel rationes rerum stabiles atque incommutabiles, quae ipsae formatae non sunt, ac per hoc aeternae ac semper eodem modo sese habentes, quae in divina intelligentia continentur.
Page 324 - ... sonus et esse utique aliquid non formatum potest, formari autem quod non est non potest ? sic est prior materies quam id, quod ex ea fit, non ideo prior, quia ipsa efficit, cum potius...
Page 609 - Ita fit ut qui probitate deserta homo esse desierit, cum in divinam condicionem transire non possit, vertatur in belvam.
Page 269 - Sed quia in temporalia devenimus, et eorum amore ab aeternis impedimur, quaedam temporalis medicina, quae non scientes, sed credentes ad salutem vocat, non naturae et excellentiae, sed ipsius temporis ordine prior est.
Page 273 - QUAMLIBET enim videatur animus corpori et ratio vitiis laudabiliter imperare, si Deo animus et ratio ipsa non servit sicut sibi esse serviendum ipse Deus praecepit, nullo modo corpori vitiisque recte imperat. Nam qualis corporis atque vitiorum potest esse mens domina veri Dei nescia...
Page 217 - Sed ne ipsi quidem oculi fallunt, non enim renuntiare possunt animo nisi affectionem suam. Quod si non solum ipsi, sed etiam omnes corporis sensus ita renuntiant ut afficiantur, quid ab eis amplius exigere debeamus ignoro.
Page 428 - ... bonos credit, dum conciliari adfectat et studet, ut quasi cum eis possit esse post mortem, inretitus malignorum spirituum deceptusque fallacia longe aberret a vero Deo, cum quo solo et in quo solo et de quo solo anima humana, id est rationalis et intellectualis, beata est.

Bibliographic information