Page images
PDF
EPUB

CAPUT QUINTUM.

JUNO.

JUNO, U No, soror et conjux Jovis, præerat matrimóniis ac pártubus edéndis felícitèr: | tùm-que Juno nominabátur Prónuba, Lucína et Ilithyia. Hebe, fília ejus, dea juventútis, miscuit nectar Jovi, tándiù-dùm Ganymédes, raptus à Jove mutáto in águilam, occupávit locum ejus. [ Juno édidit étiàm Martem præsidem belli armorum-que: cujus Martis Bellóna, sive Enyo fuit soror. Deniqué, Juno édidit Vulcanum,sed Juno édidit eum distórtum et infórinem. { Júpiter hórruit partum degenerem, et Júpiter dejécit eum in terras, cum calce. | Vulcánus à crure fracto inter cadéndum, remansit claudus. | Júpiter, (ut ipse solarétur hoc infortúnium,) præfécit illum fulminibus fabricándis. [ Lemnos, Lípara et Ætna erant officína Vulcáni | Cyclopes fuére adjutóres et administri ejus. Cyclopes fuére ità dicti, - proptereàquod illi Cyclopes habérent unum óculum in fronte médiá.

Cæterùm, Júpiter offénsus ab arrogántiâ Junónis, et à postrémo partu ejus, cœpit fastidíre eam, atque amáre álias mulieres. Imò, Júpiter f vóluit Palladem, prodúctam è suo cápite fecúndo, præésse bello litteris-que. | Tamèn, cùm illa dea est præses litterarum, - tùnc illa dea

funcupatur vulgò Minérva. | Olea insígne pacis, erat dicáta ipsi. Nam et litteræ gaudent de pace, et pax debet esse finis præmium-que belli. Pallas fuit culta præcipuè ab Atheniénsibus.

Interim, Juno obsérvans marítum effúsum túrpitèr in amóres péllicum, appósuit illi custódem præditum ex centum óculis, Argum de nómine. Júpiter, cum indústria Mercúrii obtruncávit hunc observátórem moléstum. Juno índidit óculos ejus, caudæ pavónis; - aut, (ut álii volunt hoc,) Juno mutavit Argum ipsum in pavónem. | Íris fuit fámula et núncia 1 Junónis > - quamvis aliquándò Iris naváret óperam Jovi, cæteris-que diis. |

Addo de Marte, hoc, nempè, illum esse sólitum appellári Gradívum,- quandò ille sæviebat: nam, hoc verbum grádior, dícitur própriè de militibus procurréntibus in áciem: addo verò, eum appellári Quirínum, - cùm ille Mars erat tranquillus et mitis; - Mars appellátur Quirinus, ex nómine sumpto à vocábulo sabíno Curis seu Quiris, quod vocabulum significábat hastam. Id genus nóminis est | tribútum quoquè Rómulo fílio Martis. | Sálii, sacerdotes Martis, obíbant urbem in saltándo, et in circumferéndo ancília, id-est, Clypéolos sacros. |

CAPUT

SEX TU M.

A POLL O.

JUPITE UPITER, à Junóne spretâ, adamávit Latónam, atque Júpiter suscépit ex eâ Apollinem et Diánam. | Priúsquàm Apóllo et Diána ederéntur in lucem, - Juno obsecrávit terram, – ut terra non relínqueret ullum locum Latónæ, ubi Latóna posset consistere, ac párere. | Terra promísit Latónam esse excludéndam ab ómnibus locis, præterquàm ab ínsulâ Delo, - quæ insula tùnc fluitábat in mari incérto, - ac illa ínsula érat ferè semper óbruta à flúctibus : | sed Neptúnus miserátus Latónam, réddidit Delum stábilem, ac Neptúnus jussit eam insulam emérgere hinc Apollo est nactus cognómen Délii ab insulâ natáli. |

Esculapius filius ejus Apollinis ex Corónide, cùm ille Esculapius didicísset artem médicam à patre, et à Chiróne centauro,) profécit tantùm in eâ arte, - ut ille Æsculapius revocáret ad vitam Hippolytum, filium Thései, discérptum à monstris marínis : | A quo facto, Júpiter ratus suam auctoritátem lædi, percússit Æsculápium de fúlmine. | Apollo vicíssim, (quóniam ille Apollo non poterat sævíre in Jovem ipsum,) interémit Cyclopes fabricatóres fúlminis. | Júpiter exársit ex gravi iracundiâ, - et ille Júpiter spoliávit ex divinitáte per áliquot annos Apól

linem pulsum è cœlo. | Apóllo, redactus in órdinem, est afflictátus à multis incómmodis. Ac ille Apollo, (ut ille non períret præ fame, locávit suam óperam Adméto, regi Thessaliæ; ac Apollo accépit greges cujus Adméti pascéndos. Hinc Apollo fuit hábitus deus pastórum,atque lupus, pestis óvium, immolabátur ei. Aliquandò Mercúrius vidit eum Apollinem pascéntem arménta, - atque Mercúrius surripuit ei vaccam cum dolo: mox, idem Mercurius detráxit furtìm húmeris ejusdem Apollinis pháretram ipsam. |

Daphne fuit mutáta ab eo Apólline in laurum. |

- et,

[ocr errors]

Hyacinthus, ( quem colludéntem Apollo imprúdens interémerat cum disco,) fuit mutátus in florem cognóminem. At paréntes Hyacinthi, insecúti Apollinem, (ut iídem paréntes expéterent pœnas,) coëgerunt eum ad fúgere in Troadem. | Ubi Apollo incidit in Neptúnum páritèr exulántem è cœlo, sub Jove iráto, in quem Jovem, Neptúnus conjuraverat cum áliquot diis. | Ambo, scilicet, Apóllo et Neptúnus, confúgiunt ad Laomedontem,- qui Laomedon tùnc ædificábat Trojam ; prétio pacto, hi dii navant óperam manibus Troja construendis. | Cùm Laómedon negáret mercédem promíssam, - hi dii conspirarunt in regem perjúrum; - atque Neptúnus evértit, ex magnâ parte, civitátem ejus, ab aquis immíssis;Apollo devastávit regiónem à pestilentiâ. | Laómedon quæsivit remédium tot malis. | Ab oráculo consulto, hoc, scilicet, ( Apólliñem et Neptúnum esse placándos à vírgine Trojana objectâ quotánnis monstris marínis,) est res

[ocr errors]

pónsum Laomedónti. Sors addixerat neci Hesionem, filiam regis ipsius. | Hércules spopóndit se esse liberatúrum illam, ità, – si Laómedon daret sibi quosdam equos insignes. Rex promísit hoc; - at à fíliâ liberatâ, et à monstris abáctis et interféctis, Laomedon jussit Hérculem indonátum, irrisúm-que valére. | Hércules pércitus à justo furóre, obsédit urbem : - Hércules cepit eam urbem, - et Hércules interfécit Regem. Intéreà Júpiter mitigátus réddidit Apollini cœlum ac divinitátem. Apóllo recuperávit non modò prístinum decus, - sed étiam Apollo cumulávit illud decus, cum magna accessióne | nam, 1°. in cœlo, Apollo recépit munus lucis dividendæ orbi, quod munus Apollo gerébat anteà; etsi áliqui poétæ tribuant hanc provínciam uni è Titánibus,- quem illi poétæ dixérunt Titánem et Hyperionem. Alii fáciunt hune Hyperionem patrem Solis ipsius. Ægyptii appellabant Solem, Horum ; Persæ appellabant eum Mithram : | 2°. In terris verò, Apollo cœpit édere orácula, præsértim in Delphis, - ubi sacerdos-fœmina, ínsidens cortina, sive trípodi tecto à pelle serpéntis Pythonis, interfecti olim ab Apolline, dabat responsa. | Prætéreà A póllo invénit artem canéndi, et Apollo éxuit ex pelle sátyrum Mártiam victum in cantándo, - à quo Marsia Apollo fuerat provocátus. | Apóllo docuit Musas fílias Jovis et Mnemosynes, circa eandem artem canéndi, et circà poésim. Ha Musæ recenséntur novem, scilicet, Calliope, Clio, Erato, Thalía, Polyhýmnia, Uránia, Melpomene, Terpsichore, Euterpe. Musæ incolébant Parnássum, unâ cum Apólline. | Phaeton

[ocr errors]
« PreviousContinue »