Page images
PDF
EPUB

atque illos effe atheos & legibus puniendos qui eum negant; tertio denique, Deum non effe caufam efficientem fuî ipfius.

5

Quæ omnia poffem quidem fupponere contra me non fcribi, quia nomen meum in iftis libellis non habetur, & nulla eft opinionum, quæ in iis impugnantur, quam non plane abfurdam & falfam putem. Sed tamen, quia non diffimiles funt iis quæ jam fæpe ab aliis ejufdem ordinis hominibus mihi per calumniam fuerunt imputatæ, nullique alii agnofcuntur 10 quibus eæ tribui poffint; ac denique quia multi non dubitant, quin ego ille fim, contra quem ifti libelli fcripti funt: monebo hîc, ex occafione, earum au

thorem:

20

Primo, per ideas innatas me nihil unquam intelle- 15 xiffe, nifi quod ipfemet, in pag. 6 fui pofterioris libelli, verum effe expreffis verbis affirmat, nempe nobis à naturâ inesse potentiam, quâ Deum cognofcere possumus; quòd autem iftæ ideæ fint actuales, vel quòd fint fpecies nefcio quæ à cogitandi facultate diverfæ, nec unquam fcripfiffe nec cogitaffe: imò etiam me magis quàm quenquam alium ab istâ supervacuâ entitatum fcholafticarum fupellectile effe alienum, adeò ut à risu abftinere non potuerim, cùm vidi magnam illam catervam, quam Vir, fortaffe minime malus, laboriose 25 collegit ad probandum, infantes non habere notitiam Dei actualem, quandiu funt in utero matris, tamquam si me hoc pacto egregie impugnaret.

Secundò, me nunquam etiam docuiffe, Deum effe negandum, vel ipfum nos poffe decipere, vel de omnibus 30 3 Non à la ligne (édit. princeps). — 14 Même remarqué. — 28 Idem.

esse dubitandum, vel fidem omnem fenfibus abrogandam, vel fomnum à vigiliâ non distinguendum, vel fimilia, quæ à calumniatoribus imperitis aliquando mihi objecta funt; fed omnia ifta expreffiffimis verbis rejeciffe, va5 lidiffimifque argumentis, imò etiam aufim addere, validioribus quàm ab ullo ante me refutata fuerint, refutaffe. Quod ut commodiùs & efficaciùs præftarem, propofui, initio Meditationum mearum, ista omnia tanquam dubia, quæ non à me primùm fuerunt in10 venta, fed à Scepticis dudum decantataa. Quid autem iniquius, quàm tribuere alicui fcriptori opiniones, quas eo fine tantùm refert ut eas refutet? Quid ineptius, quàm fingere, faltem illo tempore, quo iftæ falfæ opiniones proponuntur & nondum | refutantur, 15 eas doceri; atque ideo illum, qui refert atheorum argumenta, esse Atheum temporarium? Quid magis puerile, quàm dicere, fi moriatur interim priufquam speratam fuam demonftrationem fcripferit vel invenerit, eum Atheum moriturum, ipfumque in anteceffum per20 niciofam doctrinam docuiffe, non autem effe facienda mala, ut eveniant bona, & talia. Dicet fortè aliquis, me iftas falfas opiniones non retuliffe tanquam aliorum, fed tanquam meas. Verùm quid hoc refert? quandoquidem in eodem libro, in quo ipfas retuli, omnes re25 futavi; atque ex ipfo libri titulo potuit intelligi, me ab iis credendis effe plane alienum, quandoquidem in eo demonftrationes de exiftentiâ Dei promittuntur. Eftne aliquis adeò ftolidus, ut existimet, eum, qui talem librum componit, ignorare, dum primas ejus paginas

a. Tome VII, p. 17-23.

b. Ibid., p. p. XIX, XXI, XXIII.

5

10

exarat, quid in fequentibus demonftrandum susceperit? Objectiones autem tanquam meas propofui, quia hoc exigebat ftylus meditationum, quem rationibus explicandis aptiffimum judicavi. Quæ ratio fi noftris cenforibus non fatisfacit, velim fcire, quid dicant de Sacris Literis, cum quibus nulla humana fcripta funt comparanda, quando vident in iis nonnulla, quæ non poffunt recte intelligi, nifi fupponantur tanquam ab. impiis, vel faltem ab aliis quàm à Spiritu Sancto vel à Prophetis dicta effe. Qualia funt, Eccl. cap. 2, hæc verba: Nonne melius eft comedere & bibere, & oftendere animæ fuæ bona de laboribus fuis, & hoc de manu Dei eft. Quis ita devorabit & deliciis affluet ut ego? Et in capite sequenti: Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, & oftenderet fimiles esse beftiis. Idcirco unus interitus eft hominis & jumentorum, & æqua utrifque conditio: ficut moritur homo, fic & illa moriantur; fimiliter fpirant omnia, & nihil habet homo jumento amplius, &c. An credunt ibi Spiritum Sanctum nos docere, ventri effe indulgendum, & affluendum deliciis, animas- 20 que noftras non magis effe immortales quàm jumentorum? Non puto eos ufque adeò effe furiofos: Sed neque debent etiam calumniari, quòd iis inter fcribendum non ufus fim cautelis, quæ nunquam ab ullis aliis fcriptoribus fuerunt obfervatæ, nec ab ipfo qui- 25 dem Spiritu Sancto.

.

Tertio denique, moneo libellorum iftorum authorem, me nunquam fcripfiffe, Deum non modo negative, fed & pofitive, fui caufam efficientem dici debere, ut in pag. 8 pofterioris fui libelli valde inconfiderate affir- 30 mat. Quærat, legat, evolvat mea | fcripta: nihil un

15

10

quam fimile in illis reperiet, fed omnino contrarium. Me verò à talibus opinionum portentis quàm maxime effe remotum, notiffimum eft iis omnibus, qui vel scripta mea legerunt, vel aliquam meî notitiam ha5 bent, vel faltem omnino fatuum effe non putant. Atque idcirco admodum miror, quis fit fcopus iftorum Calumniatorum: nam fi volunt perfuadere hominibus, ea me fcripfiffe, quorum plane contrarium in meis scriptis reperitur, deberent priùs curare, ut omnia, quæ in lucem edidi, supprimantur, nec non etiam, ut ex eorum, qui jam ea legerunt, memoriâ deleantur: quamdiu enim hoc non faciunt, plus fibi nocent quàm mihi. Miror etiam, quòd contra me, qui eos nunquam laceffivi, nihilque nocui, fed qui fortasse, si me irrita15 rint, nocere poffem, tantâ cum acerbitate ac | tanto studio invehantur, interimque nihil agant contra multos alios, qui eorum doctrinam libris integris refutarunt, ipfofque ut Simplicios & Andabatas deriferunt. Nolo tamen hîc quicquam addere, quo revocem 20 illos ab inftituto libellis me fuis impugnandi: video libenter me tanti fieri ab ipfis; fed iis interim precor fanitatem.

25

a

Hæc fcripta funt Egmondæ in Hollandiâ, circa finem Decembris, Anno 1647.

BIBLIOTH

FINIS.

DE LA

VILLE DE

LYON

.4.

a. Voir ci-avant, p. 168, note b. Voir ERASME, Adagia: Chilias II. Centuria III. Prov. 33: Andabatæ.

[blocks in formation]

ÉCLAIRCISSEMENT

1

Regius ne se tint pas pour battu, après la réponse de Descartes à son placard de 1647. Il revint à la charge, à deux reprises, en 1648 et en 1657 1° Explicatio Mentis humanæ &c. contra Cartefium. (Ultraj., 1648, in-4.)

2o Brevis explicatio Mentis humanæ, five Animæ rationalis, antea publico examini propofita, & deinde operá H. Regii Ultraj. nonnihil dilucidata, & à notis Cartefii vindicata. Editio poftrema... (Traj. ad Rhen., typis Th. ab Ackersdijck et G. à Zijll, anno 1657, in-4, 36 pp.)

Entre temps, un ami de Descartes, Tobie d'André (Tobias Andreæ), avait publié, en 1653, une réponse à Regius :

Brevis Replicatio repofita Brevi Explicationi Mentis humanæ, five Animæ rationalis, D. Henrici Regii, Medici ac Philofophi Vltrajedini, notis Cartefii in Programma ejusdem argumenti firmandis, veritatique magis illuftrandæ. A TOBIA ANDREÆ, A. L. M. Hift. & L. Gr. Profess. Ord. in alma Groningæ Omlandiæque Academia. (Amftelodami, typis Ludovici Elzevirii, 1653. Marque : la Minerve. Pet. in-12, 6 ff. limin., 320 pp., 1 f. d'errata, i f. blanc.)

D'autre part, Revius venait de publier: Methodi Cartefianæ confideratio theologica. (Lugd. Bat., 1648, in-12.) Cet ouvrage suscita une réponse, en faveur de Descartes, après la mort du philosophe :

JOH. CLAUBERGII, in publico Teutoburgenfi ad Rhenum Athenæo professoris, Defenfio Cartefiana, adverfus Iacobum Revium theologum Leidenfem, & Cyriacum Lentulum, professorem Herbornenfem : pars prior exoterica, in quâ Renati Cartefii dissertatio de Methodo vindicatur, fimul illuftria Cartefianæ logicæ & philofophiæ fpecimina exhibentur. (Amftelodami, apud Ludovicum Elzevirium, 1652, pet. in-12, 6 ff. limin., 631 pp.) Enfin Cyriacus Lentulus, professeur à Herborn, avait publié contre Descartes : Nova Ren, Des Cartes fapientia, faciliori quàm antehac methodo deteca. (Herbornæ, 1651, in-12.)

« PreviousContinue »