Page images
PDF
EPUB

tractatus antehac à me vulgatos perfectè omnes intel-
ligas. Obfcuriffimi enim plerifque aliis, etiam maximè
ingeniofis & doctis, effe videntur; & ferè omnibus ufu
venit ut, si versati fint in Metaphyficis, à Geometricis
abhorreant; fi verò Geometriam excoluerint, quæ de
primâ Philosophiâ fcripfi non capiant : folum agnofco
ingenium tuum, cui omnia æquè perfpicua funt, &
quod meritò idcirco incomparabile appello. Cùmque
confidero tam variam & perfectam rerum omnium co-
gnitionem non effe in aliquo Gymnosophistâ jam sene, 10
qui multos annos ad contemplandum habuerit, sed in
Principe puellâ, quæ formâ & ætate non cæfiam Miner-
vam, aut aliquam ex Mufis, fed potiùs Charitem re-
fert, non poffum in fummam admirationem non rapi.

Denique non tantùm ex parte cognitionis, fed etiam 15
ex parte voluntatis, nihil ad abfolutam & fublimem
sapientiam requiri, quod non in moribus tuis eluceat,
animadverto. Apparet enim in illis eximia quædam
cum majestate benignitas & manfuetudo, perpetuis
fortunæ injuriis | laceffita, fed nunquam efferata nec
fracta. Hæcque ita me fibi devinxit, ut non modò Phi-
lofophiam hanc meam Sapientiæ, quam in Te suspi-
cio, dicandam & confecrandam putem (quia nempe
ipsa nihil aliud eft quàm ftudium sapientiæ), sed etiam
non magis Philofophus audire velim, quàm

Sereniffimæ Celfitudinis tuæ

Devotiffimus cultor

5

20

25

DES-CARTES.

[ocr errors]

5

10

15

PRINCIPIORUM

PHILOSOPHIE

PARS PRIMA.

De principiis cognitionis humanæ.

Quoniam infantes nati fumus, & varia de rebus. fenfibilibus judicia priùs tulimus, quàm integrum noftræ rationis ufum haberemus, multis præjudiciis à veri cognitione avertimur; quibus non aliter videmur poffe liberari, quàm fi femel in vitâ de iis omnibus ftudeamus dubitare, in quibus vel minimam incertitudinis fufpicionem reperiemus.

Quin & illa etiam, de quibus dubitabimus, utile erit

I.

Veritatem inquirenti, femel in vita de omnibus, quantum fieri poteft, effe dubitandum.

II.

habenda.

habere pro falfis, ut tantò clariùs, quidnam certiffi- Dubia etiam pro falfis mum & cognitu facillimum fit, inveniamus.

Sed hæc interim dubitatio ad folam contemplationem veritatis eft reftringenda. Nam quantùm ad ufum vitæ, quia persæpe rerum agendarum occafio præteriret, antequam nos dubiis noftris exfolvere poffemus, non rarò quod tantùm eft verifimile cogimur amplecti; 20 vel etiam interdum, etfi è duobus unum altero verifimilius non appareat, alterutrum tamen eligere.

Nunc itaque, cùm tantùm veritati quærendæ incumbamus, dubitabimus inprimis, an ullæ res fenfibiles

III.

Hanc interim dubitationem ad ufum vitæ non effe referendam.

IV.

Cur poffimus dubitare de rebus fenfibilibus.

ས.

Cur etiam de Mathe

tionibus.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

aut imaginabiles exiftant : primò, quia deprehendimus
interdum fenfus errare, ac prudentiæ eft, nunquam
nimis fidere iis qui nos vel femel deceperunt; deinde,
quia quotidie in fomnis innumera videmur fentire
aut imaginari, quæ nufquam funt; nulla que fic dubi- 5
tanti figna apparent, quibus fomnum à vigiliâ certò
dignofcat.

10

Dubitabimus etiam de reliquis, quæ antea pro mamaticis demonftra- ximè certis habuimus; etiam de Mathematicis demonftrationibus, etiam de iis principiis, quæ hactenus putavimus effe per fe nota: tum quia vidimus aliquando nonnullos erraffe in talibus, & quædam pro certiffimis ac per fe notis admififfe, quæ nobis falfa videbantur; tum maximè, quia audivimus effe Deum, qui poteft omnia, & à quo fumus creati. Ignoramus 15 enim, an fortè nos tales creare voluerit, ut femper fallamur, etiam in iis quæ nobis quàm notiffima apparent; quia non minùs hoc videtur fieri potuiffe, quàm ut interdum fallamur, quod contingere antè advertimus. Atque fi, non à Deo potentiffimo, fed vel à nobis 20 ipfis, vel à quovis alio, nos effe fingamus: quò minùs potentem originis noftræ authorem affignabimus, tantò magis erit credibile, nos tam imperfectos effe, ut femper fallamur.nognier lo sistito mon

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Sed interim, à quocunque tandem fimus, & quan- 25 tumvis ille fit potens, quantumvis fallax, hanc nihilominus in nobis libertatem effe experimur, ut femper ab iis credendis, quæ non planè certa funt & explorata, poffimus abftinere; atque ita cavere, ne unquam erremus.sbstaup itsthey mutest mus supation Sic autem rejicientes illa omnia, de quibus aliquo

30

modo poffumus dubitare, ac etiam falfa effe fingentes, facilè quidem fupponimus nullum effe Deum, nullum cœlum, nulla corpora; nofque etiam ipsos non habere manus, nec pedes, nec denique ullum corpus; non 5 autem ideò nos, qui talia cogitamus, nihil esse : repugnat enim, ut putemus id quod cogitat, eo ipfo tempore quo cogitat, non exiftere. Ac proinde hæc cognitio, ego cogito, ergo fum, eft omnium prima & certiffima, quæ cuilibet ordine philosophanti occurrat.

10

Hæcque optima via eft ad mentis naturam, ejufque. à corpore diftin&tionem, agnofcendam. Examinantes enim quinam fimus nos, qui omnia quæ à nobis diversa sunt fupponimus falfa effe, perfpicuè videmus, nullam extenfionem, nec figuram, nec motum loca15 lem, nec quid fimile, quod corpori fit tribuendum, ad naturam noftram pertinere, fed cogitationem folam, quæ proinde priùs & certiùs quàm ulla res corporea cognofcitur; hanc enim jam percepimus, de aliis autem adhuc dubitamus.

30

Cogitationis nomine, intelligo illa omnia, quæ nobis confciis in nobis fiunt, quatenùs eorum in nobis confcientia eft. Atque ita non modò intelligere, velle, imaginari, fed etiam fentire, idem eft hîc quod cogitare. Nam fi dicam, ego video, vel ego ambulo, ergo fum; 15 & hoc intelligam de vifione, aut ambulatione, quæ corpore peragitur, conclufio non eft abfolutè certa; quia, ut fæpe fit in fomnis, poffum putare me videre, vel ambulare, quamvis oculos non aperiam, & loco. non movear, atque etiam fortè, quamvis nullum ha30 beam corpus. Sed fi intelligam de ipfo sensu five con

scientiâ videndi aut ambulandi, quia tunc refertur ad

bitari, quin exiftamus dum dubitamus; atque hoc effe primum, quod ordine philofophando cognofcimus.

VIII.

Diftin&ionem inter animam & corpus, five inter rem cogitantem & corpoream, hinc agnofci.

IX.
Quid fit cogitatio.

X.

Quæ fimpliciffima funt

& per fe nota, definitionibus Logicis obtalia inter cognitio

fcuriora reddi; &

nes ftudio acquifitas non esse numeranda.

XI. Quomodo mens noftra notior fit quàm corpus.

mentem, quæ fola fentit five cogitat fe videre aut ambulare, eft planè certa.

5

Non hîc explico alia multa nomina, quibus jam usus fum, vel utar in fequentibus, quia per fe fatis nota mihi videntur. Et fæpe adverti Philofophos in hoc errare, quòd ea, quæ fimpliciffima erant ac per fe nota, Logicis definitionibus explicare conarentur; ita enim ipfa obfcuriora reddebant. Atque ubi dixi hanc propofitionem, ego cogito, ergo fum, effe omnium primam & certiffimam, quæ cuilibet ordine philofophanti occurrat, non ideò negavi quin ante ipsam scire oporteat, quid fit cogitatio, quid exiftentia, quid certitudo; item, quòd fieri non poffit, ut id quod cogitet non exiftat, & talia; fed quia hæ funt fimpliciffimæ notiones, & quæ folæ nullius rei existentis notitiam præbent, id- 15 circo non cenfui effe numerandas.

10

20

Jam verò ut fciatur, mentem noftram non modò priùs & certiùs, fed etiam evidentiùs quàm corpus.cognofci, notandum eft, lumine naturali effe notiffimum, nihili nullas effe affectiones five qualitates; atque ideò ubicunque aliquas deprehendimus, ibi rem five fubftantiam, cujus illæ fint, neceffariò inveniri; & quò plures in eâdem re five substantiâ deprehendimus, tantò clariùs nos illam cognofcere. Plura verò in mente noftrâ, quàm in ullâ aliâ re à nobis deprehendi, 25 ex hoc manifeftum eft, quòd nihil planè efficiat, ut aliquid aliud cognofcamus, quin idem etiam multò certiùs in mentis noftræ cognitionem nos adducat. Ut fi terram judico exiftere, ex eo quòd illam tangam vel videam, certè ex hoc ipfo adhuc magis mihi judican- 30 dum eft mentem meam exiftere: fieri enim forfan

« PreviousContinue »