Quin tu, libelle, nuntii licet malâ Fide, vel oscitantiâ,
Semel erraveris agmine fratrum, Seu quis te teneat specus, Seu qua te latebra, forsan unde vili Callo tereris institoris insulsi,
Lætare felix; en! iterum tibi Spes nova fulget posse profundam Fugere Lethen, vehique superam In Jovis aulam remige pennâ :
Nam te Roüsius sui
Optat peculî, numeroque justo Sibi pollicitum queritur abesse, Rogatque venias ille, cujus inclyta Sunt data virûm monumenta curæ ; Teque adytis etiam sacris
Voluit reponi, quibus et ipse præsidet Æternorum operum custos fidelis, Quæstorque gazæ nobilioris Quam cui præfuit Ion, Clarus Erechtheides,
Opulenta dei per templa parentis, Fulvosque tripodas, donaque Delphica, Ion Actæâ genitus Creusâ.
ANTISTROPHE.
Ergo tu visere lucos Musarum ibis amœnos;
Diamque Phœbi rursus ibis in domum
Oxoniâ quam valle colit,
Delo posthabitâ,
Bifidoque Parnassi jugo;
Ibis honestus,
Postquam egregiam tu quoque sortem Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici.
Illic legeris inter alta nomina
Authorum, Graiæ simul et Latinæ
Antiqua gentis lumina et verum decus.
Vos tandem haud vacui mei labores, Quicquid hoc sterile fudit ingenium, Jam serò placidam sperare jubeo
Perfunctam invidiâ requiem, sedesque beatas
Quas bonus Hermes
Et tutela dabit solers Roüsî,
Quò neque lingua procax vulgi penetrabit, atque
Turba legentûm prava facesset ;
At ultimi nepotes
Et cordatior ætas
Judicia rebus æquiora forsitan
Adhibebit integro sinu.
Tum, livore sepulto,
Si quid meremur sana posteritas sciet, Roüsio favente.
IN SALMASII HUNDREDAM.
QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam, Picamque docuit verba nostra conari? Magister artis venter, et Jacobæi Centum, exulantis viscera marsupii regis. Quòd, si dolosi spes refulserit nummi, Ipse, Antichristi qui modò primatum Papæ Minatus uno est dissipare sufflatu, Cantabit ultrò Cardinalitium melos.
GAUDETE, scombri, et quicquid est piscium salo, Qui frigidâ hieme incolitis algentes freta! Vestrum misertus ille Salmasius Eques Bonus amicire nuditatem cogitat; Chartæque largus apparat papyrinos Vobis cucullos, præferentes Claudii Insignia, nomenque et decus, Salmasii; Gestetis ut per omne cetarium forum Equitis clientes, scriniis mungentium Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.
« PreviousContinue » |