Page images
PDF
EPUB
[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Lustrum est, ex quo hi Commentarii partim in alma Academia Lipsiensi partim in Saxoniae, helveticos dicunt, montibus *), quos valetudinis causâ per aestatis et auctumni A. MDCCCXXXIII. aliquot menses adieramus, consignarentur; inde a quo tempore primum academici doctoris Lips, deinde eam, in qua paene ex quadriennio quum maxime versamur, suscepimus provinciam. Ac Тулоyoάov quidem, praeterquam quod gravissima nervorum affectione, ut est inf. Cp. 2. vs. 27. de Epaphrodito, ἠσθενήσαμεν παραπλήσιον θανάτῳ (all? & Deòs quas nenos), quae opus formis describendum aliquantum interpellavit,maxime rationes in causis exstiterunt, quod, antequam publice prodiret, volumen certe per dimidium novem annorum, quos Venusinus poëta premendis **) libris commendat, spatium prelo premeretur. Quam quidem moram, quamvis molestam, ideo minus aegre tulimus, quia sic maximeque inde paulo pluribus numeris absolutus liber evasit, quod, quae intra hoc tempus incrementa cepit tum universa sacra tum Epistolae ad Philippenses datae explicatio, ea jam

*) Atque ibi quidem solitum est opus (nisi quod ejus auctor aliquoties et Schandaviensi et Papapaganae et Reinhardopaganae Ecclesiis Verbum Vitale vivá voce de suggestu sacro praedicavit) a primo mane diem integrum sibi poscere, ita ut vix sole ad occasum vergente vicinum, quod Pontificis Maximi nomine insignivere, saxum conscendere liceret, ubi stipantium pinuum quasi sacer susurrus perpetuo strepit, unde amplissimus ad Orientem versus in caeruleos Bohemiae montes, ad Meridiem in obscuras austerasque sylvas usque ad excelsum Nollenopagi sacellum protractas, ad Septentrionem per campos saltusque usque ad Stolpenensem arcem et ultra est despectus: ex quo loco amoenissimo soloque tunc quotidie, exantlato labore diurno, trans saxa Goricense, Regium, alia, trans segetes virentes, flavescentes, et vineas fertilitate laetas, trans Solarium Pirnae eastellum frequentesque pagos vespertinum solem contemplando recreabamur, regias Dresdae turres tractusque ultra usque ad extremam Misenam nostram juxta Albim porrectos velut auro offundentem, deinceps Albinas undas rutilo splendore coruseas bis ostendentem, denique trans Pillnicensia vineta occidentem.

**) Vd. Hor. A. P. 386. sqq., quae verba huc et ad sequentia pluribus nominibus relegere placebit: 'Si quid tamen olim Scripseris, in Metii descendat judicis aurés.. nonumque prematur in annum, Membranis intus positis. Delère licebit Quod non edideris; nescit vox missa reverti'.

[ocr errors]

nostrae explanationis in usùs convertere licuit, et quod dies diem docet. Tantum autem vere intercessisse temporis spatium inde a primis hujus operis paginis excudi coeptis dum ex officina TUTOyoaqixй absolutum prodierit, ille ipse eorum librorum usus hic factus testatur, qui intra hos annos editi sunt. Nam, praeter FLATTI enarrationem, vel SCHINZII notae A.o 1833.° evulgatae in prioribus plagulis nostris desiderabuntur: cui rei tum in ITpoλeyouévois tum in Appendice I., tum ubi alia esset opportunitas consultum ivimus. Quod idem longe gravius in MATTHIESII explicationem cadit A.o 1835. publici juris factam, quam in Commentario nostro per solas ultimas plagulas in comparationem vocare potuimus *): id quod inde minus injucunde accidit, quod cum viro erudito pioque, maxime quod simplicitatem munditiemque grammaticam attinet, haud paucis in locis consensimus, quamvis utrique a superioris memoriae interpretibus discessissemus. Caeterum ut Lectoribus, si qua esset, jactura sarciretur, etiam hujus interpretis sententias nostris vel consentaneas vel dissentaneas item in ADDENDIS suo loco diligenter enotavimus.

Quod vero in hocce Commentarii in NTum scribendi instituto, in cujus societatem Editori Praeceptorique Venerando nos vocare placuit, secundo loco jam nostra Ep.ae Divi Pauli Philippensibus inscriptae explanatio emittitur, jam **) eo excusabitur, quod, quemadmodum primum idque Editoris S. V. volumen vetustissimam NTi scriptionem, Jacobi literas, amplexum est, ita alterum hocce nostrum ejus Epistolae explicationi dicavimus, quam primi universae Europae loci, in quo Evangelium docuisset, incolis scripsit Gentium Apostolus (vdd. inf. Prolegg. PP. 1. sq.). Quo vero laetius ac diligentius opus gravissimum, ad Ven.Editoris publica praecepta exemplumque conformandum, aggressi sumus, quippe veram Theologiam fidemque iis maxime contineri persuasum habentes, quae felicior interpretum eruditio veraque pietas de inexhaustis Sacri Codicis metallis in lucem protraxerint; eo majore cum timore ac fere tremore jam e manibus dimittimus librum non solum variorum judiciis subjiciendum, sed etiam a tironibus lectitandum, quorum sjc regundi animi aliquatenus rationem esse auctori reddendam, conscientia haud leviter gravat.

Cujus nostri Commentarii, quem jure meritoque perpetuum dixerimus, quae sint rationes, multis describere ideo non attinet, quia

[ocr errors]

*) Cujus rei testimonio erunt etiam aliquot dicta, ut P. 158. LL. 3. 4. ab in.: 'Recentissimus interpres, RHW..

**) Praeterquam quod, cll. inf. PP. XLVII. sqq., nostra facimus, quae Commentt.iorum SF. Praefationem finiunt: 'Dass ich - inquit ILLE P. 8. - dazu grade d. Schreiben P. an d. Xsten zu Philippi ausgewählt habe, kommt von d. Vorliebe her, die ich seit geraumer Zeit zu dems. hege, weil mir immer d. grosse Character s. Verfassers, d. lichtvolle Seele dess., s. Eifer in Ausbreitg der Ehre Jesu, u. s. hoher Muth selbst in Banden u. Todesgefahren daraus vorzüglich in die Augen leuchteten. (Ich rufe hier Gott an, dass Er mir's gelingen lassen wolle, die Erkenntnisse, Ueberzeuggen u. Gefühle, welche ich der wiederholten Lesg ds. Br. zu danken habe, auch auf Andd. zu ihrer wahren Erbauung überzutragen'.)

ae

partim Editoris S. V. Notitia hujus Commentarii in NT. (Lps. 1829. 8nis maj.), partim ejusdem Commentar. in Epist. Jacobi (Lps. 1833. 8.is maj.) istius et regulas et exsecutionem (cll. ibid. Praef. P. v.) satis commonstraverunt. At in universum hoc repetere e re fuerit, id quoque et ante caetera quidem in consiliis fuisse, ut non solum Ep.ae ad Philipp. datae interpretationem exhiberemus, sed etiam omnino interpretari tirones discerent; unde quae ad hanc rem, si vel minus ad locos singulos, facere viderentur, non repudiavimus. Cui quidem menti id egregie respondit, quod idem nostrum opus históricum est, quo non solum res ad intelligendum Ep. argumentum gestas, sed etiam historiam singularum dictionum vocumque pertinere nemo ibit inficias. Quam quidem in rem antiquum esse duximus, in quantum et rei et praesidiorum **) naturâ fieri posset, ipsa interpretum verba, plurimum in compendium redacta, fere ad diplomatum fidem tenere, si vel ad loci explicationem vel ad explicandi artem in partem aut meliorem (imitationi!) aut deteriorem (cautioni!) momentum habere viderentur: quo ipso eo minus injuriam fieri posse apparet enumerandis aliorum sententiis. Quod ut justo dignoque modo fieret, et quum ille demum bene doceat, qui bene distinguit, summa opera in eo fuit collocanda, ut omnia ordine eoque et logico et perspicuo disponerentur. Longe autem usu sic didici erectiori cuivis ingenio facilius esse, de loco libri sacri inspecto solas animi sui, eruditione tum universali tum superiorum duorum triumve explicatorum adjuti, sententias chartae mandare, quam ad singula, singula inquam verba quindecim et plura (explanatorum, Lexicorum ctt., etiam Versionum, q. drr., si memora

*) Literarum notitiam Apparatumque (vdd. Prolegg. PP. LIV. sqq.: InterPRETES), cujus largâ manu fere suffocaremur, in quantum fontibus nobis retectis indicarentur, diligenter congerere exhibereque studuimus. Quamvis vero doleamus, librorum istic laudatorum nec propter ubertatem recensendorum nec inspiciendorum omnium factam esse nobis copiam (quâ in re aegre sentire fuit, quam literarum amantibus academica Lipsiensis et provincialis, in quam inter edendum librum a Sacro patriae Senatu Summo vocabamur, urbes inter se distarent, etiamsi Bibliotheca nostra Cygneensis haud parvâ inprimis theologicorum librorum laude floreat -); tamen quum modesta humanarum virium aestimatio tum harum ipsarum singularium literarum et uberrimarum et maxime dispersarum respectus solatii aliquid affert. Quos vero ipsos nonnullos manu volvere libros non contigit, eos aut ex locupletiore eorum indice allegavimus et, si opus esse videretur, in Commentario suo loco vel plenius vel emendatius laudavimus; (quemadmodum quae Literae in Commentario commemorantur [cll. v. c. PP. 9. 41.], isto INTERPRETUM indicio haud infeliciter, credimus, lustrantur;) aut praetermisimus (- ut parcas KÜNÖLII Observatt. ad n. Ep.; item, de quâ fando accepimus, FERDFRIDGRAEFENHAYNII Lips. Dissert. de Philipp. 2, 5. sqq. [de quo l. ap. nos satis superque dictum]). Item h. 1. notare liceat, qui nuperrime prodierunt: 1) [vd. ad P. 1. Not. L. 3. ab in.] CARAUGCREDNER. (Prof. Marb.): Einleitg in d. NT.: Part. I., Sect. (1. et) 2.;- [qui pertinent ad P. Lv. Not. fin.]: 2) Summarien, od. kurzer Inhalt, Erklärgen u. erbauliche Betrachtgen der H. Schr. des NT...: Tm. 4. inde ab Epp. P. usque ad Judae Ep.: Lps. et Torg. 8.nis maj.; - 3) Orto v. GerLACH: 'D. heil. Schrift nach LTH.'s Uebersetzg, mit Einleitg u. erklärenden Anmerkgen': Tm. 6. (NTi Tm. 2.): Epp. P. ad Rm., Cor., Gal., Eph., Philipp. et Col.: Berol.; 4) FERDDAHNE., qui ejusd. inscriptionis, cujus sunt libb. GLOGUILMEYERI [cll. inf. P. 172.] et LEONHUSTERI., librum edidit: Paulin. Lehrbegriff: Hal. Sax..

biles et in terris suis auctoritatem nactae essent,) volumina evolvere et saepe divinando demum colligere, quam mentem illis subesse sibi persuaserint interpretes, haud raro fontis, ex quo sua ipsorum sententia manavisset, et ad quem tamen omnes persequendi *) erant, ipsi sibi non sat conscii, iidemque verum sensumve aliquem potius tactum quam perspectum augurati, eique opinioni suae convenienter vel in argumentum vel in singulas locorum voces commentati. Nos vero in singulis versiculis describendis integros dies exhausimus, ut stipati omnis generis interpretationibus, ad singulas et maxime exiguas voces earumque conjunctiones inspiciendis ac deinceps suo loco inserendis: unde non solum fere cuivis vocabulo, sed etiam eorum singulorum ad reliqua relationi πñyμa koyınóv nobis exstruendum fuit. Quem improbum laborem id paululum levavit, quod et persuasum haberemus et haud raro etiam usu experiremur, comparatis falsis veri investigationem non solum Lectoribus sed etiam scriptori provehi, et inspectis multorum sententiis verbisque sensum tùm firmari tum augeri, quemadmodum, pluribus in eundem alveum deductis rivulis, flumen non solum latius sed etiam profundius evadit. Praeter quas superiorum aetatum, id quod ipsum earum meritis et historiae debebamus, sententias haud raro acutas et egregias, hîc velut in horreo repositas, etiam quae levitas vel imperitia genuit improbanda, tanquam exemplum prostituere decuit, ut ne denuo eodem aberraretur et in infestandis vincendisque vanis simulacris porro ingenia defatigarentur. Quo quidem in opere enarrationi, qualis nostra est, copiosiori ex ipsà ejus naturâ non semper pleno repetitoque Lectorum ad errorum fontem ductu opus esse visum est, sed plerumque istum digito monstravisse satis fuit (cf. inf.). Quibus vero vel sic nimis multa explicata esse videantur, meminerint, statuis viarum indicibus non id solum loci, in quem Tu quum maxime tendas, nomen insculptum esse, sed plures plurium in usus semitas ab iisdem monstrari: id quod nostram in rem eatenus quoque cadit, quod interdum anus unius ejusdemque directionis locus idemque modo remotior modo propior significatur, quo cognito aliorum quoque vel tacitam habeas notitiam, Quâ totâ in re velimus ex parte assecuti dici, tum quae SFNMORUS (in Comment. ad EJUSD. Epit. Theol. xt. ed. CAHEMPEL. II, 465.: vd. inf. Comm. n. P. 444.) de HÜLSEMANNI lib. (De auxiliis Gratiae) laudavit: quo non sit plenior liber, si multam lectionem antiquiorum et recentiorum spectes et studium omnia distincte proponendi'; tum quod A. Gellius NN. AA. I, 8, 29. de Theophrasto praedicat: Haec taliaque satis caute et sollicite et religiose cum discernendi magis disputandique diligentiâ, quam decernendi sententia atque fiduciâ disseruit' **).

*) Nam tardi inquit Cicero (Or. II, 27.) – ingenii est rivulos consectari, fontes rerum non videre'.

**) Ad quae omnia jucunda erit hujus quamvis ngaxtıxйs tamen similis sententiae comparatio: "Sie trennen u. scheiden wohl allzuviel In ihrem verrauschenden Lebensspiel'; Doch kann es wohl kaum anders gehen: Sie lernen sonst nimmer den Kern verstehen. Drängt doch im tausendfält'gen Schein' Zu Vieles auf

At nonne stulte factum dicatur istam Interpretationis Varietatem recensendo stultam quamvis a stulto nescio quo olim editam sententiam recoquere, quam sempiternae oblivioni tradere praestet? Videtur; verum veremur, ne ita de quâvis ut universali ita sacrâ - historia damnatorium factum sit judicium. Ac nonne eodem jure consulto egeris, v. c. opiniones varias aigeouúvidas de hominum memoriâ exstinguere? At alit historia posterorum mentes, errores retegendo cavet, judicium acuit; quid quod etiam fatuae sententiae, aliquando prolatae, certe eà ad verum relatione gaudere dicantur, quod in verâ rerum etiam falso gestarum historia sint commemorandae. Interpretationis vero historia, ecclesiasticae quoties immixta, cum sacra hoc videtur commune habere, quod, quicquid omnes in partes ab animo humano cogitari et insaniri possit, deinceps vere dictum gestumve arguat. Gravius est, quod ipsae veri falsique notiones humano judicio pro dolor! nimis ad genus relativum subjectivumque, q. dr., pertinent. Sic, ut illustri exemplo utamur, plerisque exeuntis superioris ineuntisque hujus saeculorum explicatoribus sacris multa absona visa et ad paleae instar fuere, quae cordatioribus nostris interpretibus pro veris et veri seminibus agnoscuntur. Et quis tandem est, qui futurorum temporum animum et cultum, addimus necessitates, ita praevideat perspiciatque, ut operam in colligendis interpretationibus superioribus consumtam brevi manu stolidam dicat et supervacaneam!

Ita igitur compositas easdemque ad normam aliquam dispositas habere singulas singulorum locorum interpretationes tum probas tum insulsas, certe principes istas et plerumque, si fieri opus esset possetque (et nisi apud laudatos laudarentur), ipsis auctorum suorum verbis dictas*), haud ingratum erit, speramus, tum iis, qui cognoscenda rerum gestarum, jam vero explicationum, (quae istius generis sunt itemque et aetatum et hominum, quibus debentur, et ingenium et eruditionem haud obscure testantur,) historia delectantur; tum curiosioribus rerum, maxime SSae investigatoribus, non in verba magistri jurantibus; tum iis, qui fortasse ipsi de his libris θεωρητικούς vel πρακτικούς in usus coram vel scripto enarrandis cogitant talisque operis uberiorem circumspiciunt fontem; tum denique eorum multitudini, qui- sive Parochi sive Theologiae magistri adeoque etiam studiosi - in legendis intelligendisque (quin interpretandis) voluminibus sacris propria opera elaborant et, ubi novi quid, quod ad promovendam alicujus loci intelligentiam facere ipsis videatur, deprehenderint, ejusmodi Horrei

[ocr errors]

einmal den Sinnen sich ein! So mögen Begriff an Begriffe sie schleifen, Um endlich den rechten zu begreifen! (Ex poëmate GODOBR GUILFINK" άλanyoqıxą: D. Jahr der Erde u. d. Mensch: Lps. 1835.)

*) Hoc vero est abuti - inquit HEYN. in Praef. ad Hom. Carm. (Lps. et Lond. 1802.) I. P. xxx. - patientià aliorum, si, ut mihi otium faciam, eos, quibus pollicitus eram me ducis vices recipere, ad alios, qui viam monstrent, ablegem. Quin tu, inquies, appone ea, quae aliunde repetere si voluissem, tuam operam haud desiderabam! [Quae verba cum grano salis, ut ajunt, intelligenda multis nostrae aetatis interpretibus sunt commendabilia!]

« PreviousContinue »