Page images
PDF
EPUB

ope destituti saepe nesciunt, an non jam aliquando prolata sit ipsorum inventio: quo excusso metu partim uberias talia uɛλerMara publico judicio usuique exposita, partim parcius Iliadas post Homerum scriptas reperiremus. Quid quod legendo varias explanationes facile aliquis vel ad novam excogitandam vel ad firmandam pristinam aliorum suamve possit duci: unde amplum armamentarium et logicum et theologicum hic patefieri apparet. Denique tacemus (cll. WIN. Gr. P. 4. ab in.), quantum lucrari possit tiro ¿šnynths, has virorum doctorum pariter atque minus sapientium Palaestras, variasque, quae omnino informari possint, item ex principiorum varietate profectas explanandorum dictorum relationes lustrando: de quibus ipsis commodis majore cum copiâ et auctoritate in iis verbis disserait JoAUGERNESTI,, quae Commentarii nostri fronti in istius praesidium inscripsimus. - Caeterum, ne in his ipsis nimium nobis arrogare videamur, ante caeteros illis ipsis rerum sacrarum iu Academia Studiosis dicatum esse eundem Commentarium nostrum nudis verbis profitemur repetimusque, ita tamen dicatum, ut liber idem eorundem Lectorum futuris usibus noαxτixоiç sufficeret: in quo etiam reliqui indicantur, qui porro explicationem nostram usurpare possint. Sin alii quidam fortasse solam 9sopiav theologicam sectati quod in eâ quaesiverint suo modo vel dictum vel omissum se deprehendisse negent, eis scribere noluimus.

[ocr errors]

Quod contra erunt, qui, quantumvis in disponendis lapillis desudatum sit, musivum tamen opus a nobis compositum esse clament, eorum sic accipimus comparationem, ut Architectorum rationem nos imitatos profiteamur, qui aedificiorum temporis injuriâ in ruinam vel lapsorum vel pronorum (quae habitare horremus) rudera loco suo mota ad novam legem regulamque ita exstruenda curant, ut, quae fragmenta etiam historia suâ memorabilia sint, ea ex reliquis novis eminere, et vel monstrorum capita olim fabricata insignium ornamentorum loco esse et incumbentem materiam quasi portare jubeant. Quae ipsa melior est aetatis nostrae indoles, quod vetusta corrigit quidem, eadem vero, si proba sunt, etiam tuetur atque situ obducta purgat, - verbo, quod antiqua recensendo ea feliciter novis immiscet. Id quod cum aliis in SSae interpretationem ita traduximus, ut, si firma stabiliaque essent vetusta, ea novum in locum translata in primariâ suâ formâ permanere pateremur, si vero labarent ruinamque minitarentur, novis ista fulturis, laturis, evecturis insereremus: quemadmodum antiquitatis amatores in parietes suos recentes vetusta monumenta immittenda curant. Ubi ergo vel in nostrâ - quamvis facilius nostris vocibus dicenda - sententiâ, quando rei natura tolerabat, antiquiorum interpretum verbis uti possemus, ibi adeo religioni habuimus, recenti vestimento non insuendos vetulos pannos, sed interpositas vetustas gemmas intexere. Quae igitur aliorum, qui nos antecesserunt, verbis recte dictis nec facile aliter dicendis non sine pietate quam nostris exprimere maluimus, et fortasse cum levi aliquâ immutatione illitove pigmento, vel omissis ut alienorum signis, pro nostris vendere noluimus, neque in his άovußolo venimus, ut, quibus superiorum

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

[ocr errors]

interpretum ita consulere in animo fuit, eos pro rerum indole distribuendo justoque loco interponendo; - adspersis notis judicium Lectoris excitando et regendo; variorum eâdem de re exponentium sententias ad normam vel λογικήν vel ῥητορικήν enumerando; supervacanea demendo; - obtusa opportunâ ratione acuendo; - e pluribus idem afferentibus explanatoribus eum eligendo, qui vel maxime perspicue vel brevissime dixisset; - porro opiniones interdum adscriptis verbo, vel loco, vel libro, vel laudato argumento superiore inferioreve firmando; - item logicà lege dispositas variis typorum, quae res primarias prae reliquis eveherent, formis [vd. inf.], nec non interjectis (etiam plurium linguarum) Literis, hic illic duplicatis; Numeris latinis, arabicis; Lineis brevioribus, longioribus; variis Interpunctis simm. illustrando: unde ipsi auctores verbis suis interdum clariorem lucem affulsisse agnoscerent [- cf. inf.]; denique si quis, praeter latinos interpretes, nostrà linguâ idem apte dixisse videretur, ejus verba maxime in imbecilliorum gratiam latinis commodo loco inserendo vel addendo [vd. it. inf.]. Neque deerunt, qui vel sic in enumeratis interpretum de uno eodemque loco sententiis paribus et in laudatis eorum verbis quid quod similibus sibi appositis nos etiam nimis copiosos fuisse criminentur. At re accuratius consideratâ raro omnes vere consonare, sed alius alio amplius aliquid vel modo paululum immutato dixisse deprehendetur; deinde ipsis cujusvis explicatoris inspectis verbis ejus sententia animusque, in dicendi ratione potissimum conspicuus, integre eruentur; denique in animo habuimus, praeter pellucidam notionum divisionem, cogitationum et, quibus illae explicantur, dictionum lacteam salubremque copiam Lectoribus Auditoribusve et sistere, et excitare, et adjuvare, ingeniaque tum uberiora efficere tum magis versatilia *): id quod nostro instituto, eandem sententiam tot radiis undique collustrante eamque toties tantaque cum orationis varietate ubertateque repetente, non pessime fiet. Quae ipsa explicationis saturitas celeriorem quum diversarum variorum sententiarum tum nostri de singulis locis sensûs conspectum ideo non morabitur, quia nostra vulgo majoribus literis excusa sunt; unde, si ista quaeruntur, modo ne in minoribus haeCaeterum quantumvis pandatur singularum explicationum agmen, tamen hoc ipsum justis et certis principiis ordinibusque regitur, atque ipsà interpretatione ejus historia longe est inferior: quare superiorem fore speramus librum nostrum quamvis pleniorem eo vituperio, in quod v. c. FANAEBII Brevem in NT. Comment jum (Part. I.: Ev. Matthaei: Lps. 1837.), quae recentissima, scriptio similis est consilii, hîc illic incucurrisse dolemus (vdd. v. c. GERSDORF. Repert. ctt. XIV, 3. PP. 225. sq.; Theol. LB. z. AKZ. A.o 1838. Nr. 6. PP. 44.-48.).

reatur.

*) Quae res, speramus, Commentarium nostrum inprimis Theologis nqaxrixois commendabit, quibus, nisi egregie fallimur, ex tot singulis variorum explanatorum opinionibus varie dictis novae sententiae in orationis pietatisque augmenta fluent. Quod idem consilium ad promovendum Verbi divini usum conferendi tunc nobis obversatum est, ubi integras majorum (ut FLATTI òuidηtıxús, ngaxtızás) expositiones in librum nostrum reciperemus. Vd. inf..

[ocr errors]

1

Quam ipsam libri nostri indolem quibus accuratius explorare placuerit, ii brevi intelligent, superiorum temporum pium istum respectum non tamen impedimento fuisse, quominus propriam nobis et ex se sola pendentem interpretationem proponeremus. Atque ibi quidem in principiis fuit videre, ne partim grammatica logicaque subtilitas, quae hujus temporis est, partim pristinae pietas verique divinatio in explicatione nostra desiderarentur. Contra a disquisitionibus, quales nuper fere in morem perduci et in Commentarii, qui melioris indolis esse cuperetur, cujusvis Notis sisti coeptae sunt, grammaticis, lexicographicis, quantum ejus fieri potuit, abstinuimus et in earum describendâ summâ (cll. v. c. de v, ¿§ouoloyɛĩodau inf. P.155.) acquievimus, ut cui soli, neque exponendae, quâ illuc perventum esset, viae (cll. sup.), locus esse videbatur, praeterquam quod alia praesidia in vulgus nota suppetunt eaque qua amplitudinem fidemque locupletissima. Eâdem de causâ non ubivis plenâ argumentorum expositione opus fuisse supra diximus, quae ad explicatorum sententiam vel consensum vel dissensionem commoverent; illaque tunc demum apposuimus, ubi vel brevissima (ut PP. 120. 169. 213.) vel summae gravitatis essent, vel tironum institutioni optime inservire possent (cff. v. c. PP. 18. sq.; 48. [ell, 19, 54.}; porro 412. 422., ubi quae nostrae interpretationi, opposita essent rejecta sunt;] 245., [ubi causa sic incisi loci breviter affertur,] ott.) querum eorundem commodis, ut ipsi judicare judiciique causas indagare discerent, saepe etiam contrarium, i. e. praetermissionem sumus gratificati. Alibi tum aliorum tum nostra sunt, quae externis rationibus nec labefactari nec confirmari possent, utpote solo interno sensu innixa, qui solus inter plures pari jure propositas explicationes decerneret, abesse vero ab interprete nequit (cll. v. e. P. 65. sq. de v. owṛngia), - qualem inprimis sanum LUTHERO infuisse agnoscunt; atque tunc quidem vel verbis pepercimus, vel adeo indicium de nostrâ sententiâ tuπoyqaqınóv (vd. inf.) desiderari passi sumus. Est vero, ubi etiam subactiori ingenio conveniat sententia abstinere.~~.

a

1

Quibus expositis jam magna ex parte ad eam reprehensionem responsum est, quam Commentarii ab Editore SV. in Ep. Jacobi scripti (vd. sup.) Censores quidam (ut in 'Eonu. litt. univ. Jen. A. 1834. m. Oct. PP. 1. sqq.) instituto nostro objicerent: explica tionem per şaxa et dumeta ducere; ob insertas sententias dissidentium interpretis mentem et velari et discindi. Reponimtis, non ad leviter delibandum sed ad severum strenuumque studium haec volumina destinata, , et cum eodem illo institutam eorum xoiow unice justame esse, neque hinc istam, quae morosum efficere queant festinantiorem Lectorem, difficultatem potuisse vitari. Addimus, fines nobis scriptos amplioris viae, quae et ipsa vix omnibus pariter jucunda fuerit, im patientes fuisse; aliorum interpretum enumerationem, qualis tempestiva fuit, pro naturâ copiâque suâ expeditae lectioni ubivis quidem eo vero minus difficilia impedimenta objicere, quo magis in ordines quosdam redigerentur et verbis parceretur. Quae quidem scriptoris, per haec ipsa saxa dumetaque, ad quae, non ab ipso creata, accessum pa

"

[ocr errors]

tefacere ille voluit, vias (-; per quas modo sudo in sole, modo densâ querceti pinetive in umbrâ, modo per varios virgultorum utrinque perplexorum odores deambuletur, -) excidentis sternentisque utilissima opera eaque cum summo et temporis et otii et virium et jucunditatis dispendio consumita, qualem 'Eqηuegidor editores vix similem injunctam sustinent, potius cum gratiâ excipienda, quam conviciis consectanda videtur fuisse *). Quibus vero idem illud Chaûs, ne usque difficilias evaderet, illustrandi periculum et breviore et jucundiore modo fieri debuisse et potuisse videatur, ii ipsi, cujus se osores' profitentur, artem tentent ac periclitentur!

- Quantum veró est, in explicandis locis sacris ad eam penetrare sententiam, in quâ totus in unum coire nervos vitales, neque solummodo unum alterumve Te attigisse sentias; quà et christianae menti et scientiae grammaticae historicaeque plene satisfactum esse Tibi conscius sis: quo vero cordatus quivis perpetuis studiis trahitur, et sine quo animo in explicatione deprehensà acquiescere non datur, quamvis de ejus virtute Tibi persuadere labores! Quem sensum maxime justo ejus linguae, quà explicatur, substituto vocabulo velut acu tetigisse, fere magicum dicas actum, quo thesaurus de profundo loco suo levetur. (Quo eff. inf. ad Philipp. Cap. 1. Vs. 21., maxime de vr. ἐμοὶ τὸ ζῆν Χριστός et de lat. Christum spirare dicta.) Tamdiu autem intentis infixisque oculis inspiciendi sunt loci isti, maxime difficiliores, dum nebulae obtegentis caligo plane dispellatur, et verae verborum subjectorum rationes eorumque corporum intimae quasi medullae retegantur et compareant; ac vere cedit illa oculorum

') Longe aliter de eod. Ven. Editoris Commentario judicatur apud WDFUHRMANN., quem in lib. Handbuch der neuesten theol. Literatur: 1836., omnium censurarum publicarum summam collegisse constat [cll. inf. IIoolɛyy. PP. LVIII. sq.], 1. 1. Tom. 1. Fasc. 4. PP. 438. sq.: 'Ds. Commentar ist grammatisch-historisch u. zwar mit grosser Consequenz u. Gewandtheit, ausgezeichneter Nüchternh. u. philos. Scharfsinne ausgeführt. Mit grosser Genauigk. werden die abweichenden Erklärgen Anderer fast mit deren Worten zusammengestellt, u. e. ausgebreitete Literaturkenntniss zu Tage gelegt. Auch ist vom Vf. die Critik d. Textes sowohl in dems. als in den Anmerkgen sorgfältig u. mit Sachkenntniss gehandhabt worden. Die Prolegomená sind sehr ausführll. u. genaue Untersuchgen üb. die zu ds. Briefe gehörigen Materien. D. Commentar wird nach grösseren Abschnitten gegeben. Von diesen findet man erst d. Inhaltsanzeige, dann folgen d. kleineren Unterabtheilgen. Es geht e. Paraphrase vorher, u. dann erfolgt d. Specialerklärg. Diess Alles wird durch Druckverschiedenh. gleichsam von einander gesondert.... D. Commentar reihet oft die Erklärgen Anderer, die genannt werden, an einander, verbunden mit eignen tiefen Forschgen u. Erläutergen. Mehrere seiner Erklärgen sind gelungen. Das Ganze ist lehrreich, das Aeussere ist schön, u. d. Druck correct'. (Cff. Annall. d. gesammten Theol. ctt. A.1 1835. [5. Jahrg., 1. Hft., PP. 1.-18.]; Jen. Allg. Lit.-Zeit., vd. sup.; add. Röнe's Crit. Pred.-Bibl..) Contra vix quisquam magis, studii reus, quam CARRHLDJACHMANN. (Theol. Regiom.), qui suum in Ep. Jacobi Commentarium (Comment. üb. d. catholl. Brr. ctt.: Lps. 1838. Praefat. P. LX.) THEILII enarrationi ita praeponere non dubitavit: .. welcher [Comm. v. D. TH.] durch den ungeheuren Wust [sic!] von Gelehrsamk. fast für den Gelehrten [?] von Fach, gewiss ab. für Diejj. unbrauchbar wird, zu deren Gebrauch' d. vorliegende [sc. JACHMANNI!] Commentar verfasst ist' - hinc illae lacrymae!].

Comm. in NT. Vol. XIII. [Hölem. Praefat. ad Comm. in Ep. ad Philipp.]. 6

P.

aciei, et naturâ et exercitatione et (in sacris explicandis libris) pietate tum defigi tum cernere doctorum, quid quod per integros dies indefessorum et ab aliis quibusvis semper illuc retractorum, velut fascinanti: quam rem vellemus usu experti esse v. c. in l. Ep.ae nostrae Cap. 2, Vss. 1. sqq., Cap. 1, Vss. 21. 22.: qui ipsi loci ex eorum sunt numero, in quibus explicationes a reliquis omnibus diversas proposuimus, quales v. c. sunt 1, 4.: εὐχαρ. ὑπὲρ π. ὑμ., PP. 8. sq. ; - (1, 10.: εἰς τὸ δοκιμάζ, Ρ. 32.; -) 1, 20.: ὅτι ἐν οὐδενὶ alozvvnooμai, PP. 69. sq.; ɛite th., P. 12.; - inprimis 2, 1. sqq. : εἴ τις τλ., Ρ. 111., cll. 108. sqq. ; - 2, 2.: τὸ αὐτὸ φρονεῖτε, P.112., cll. sqq.; 2, 3. : μηδὲν . . . ἑαυτῶν· μὴ τὰ ἑαυτῶν τλ., PP. 114. sqq., ett.. Quantis vero istiusmodi explicatio SSae prematur difficultatibus, nuper optime his comprehendit ERNFÜRCHTEGRALDWOLF. (in Diss. [ad MAURHEYMANNUM S. V. 'nomine Pastorum et Diaconor. Parochiar. extra Urbem Dresdensi Dioecesi subjectar.] gratul.* de 1. 2 Cor. 12, 7.-9.: Dresd. 1837. 8.nis P. 5., cll. 4. Not. 3.): 'Nonne intelligentissimi quique, probissimi et cordatissimi rerum humanarum divinarumque investigatores et aestimatores lectione LL. SS. dudum persuasum habent, scriptores SS. singulari quodam ac coelesti simplicitatis, pietatis, amoris, virtutis, divinitatis immortalitatisque [?] sensu et instinctu afflatos animatosque fuisse! Unde sequitur, neminem ad hos scriptores intelligendos interpretandosque valere, nisi qui aliquo saltem modo illum eorum sensum et instinctum animo conceperit conceptumque alat. (Quare jam LUTH.: D. Schrift recht zu verstehen, dazu gehört d. Geist Christi.)... Quae omnia probant necesse esse, ut non vulgaribus, sed paene divinis dotibus instructus sit aptus LL. SS. interpres. Atque in specie quidem quibus impedimentis obnoxia esset scriptorum Pauli Ap. explicatio, IDEM ib. P. 6. Not. 5. sic proposuit: ‘qui [P.] gaudebat tantis tamque diversis mentis animique virtutibus, tam singulari cognoscendi, judicandi et imaginandi vi, tantâ ingenii ubertate, sublimitate, subtilitate, severitate, firmitate, constantià, simulque teReritate, mobilitate et celeritate, easque omnes perpetuo cum Judaismo, Gentilitate et Christianismo commercio et tot vitae vicissitudinibus tam vario versatilique modo excultas habebat, ut Epistolae ejus, haec omnia mirifice repraesentantes, fere alterum Paulum interpretem postulent'.

In factitandâ porro re criticâ facto expressa comparebit universa nostra de eâ sententia. Quâ scil. in arte ab alterâ extrema parte in extremam alteram nuper cessisse nobis videntur viri docti. Dum enim pristini interpretes vel plane non vel contorto tralatitioque modo res huc spectantes tangerent, recentissimi ad negotium tamdiu neglectum et ad xoioi tum externam tum internam totis viribus incubuere, ita ut immemores esse viderentur, simili modo per se stare disciplinas tum exegeticam tum criticam, quo exegeticam et dogmaticam, unde in Commentario merae explicationi dicato alterius utriusque recte aliqua nec tamen ea ratio habeatur opus sit, quae in libris mere aut dogmaticis aut criticis, ad rem sa

« PreviousContinue »