Page images
PDF
EPUB

Dumque fenex tali incedit venerandus amictu,

Intremuit laeto florea terra fono.

Agmina gemmatis plaudunt coeleftia pennis,
Plura triumphali perfonet aethra tuba.
Quifque novum amplexu comitem cantuque falutat,
Hofque aliquis placido mifit ab ore foros;
Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,
Semper abhinc duro, nate, labore vaca.
Dixit, et aligerae tetigerunt nablia turinae,
At mihi cum tenebris aurea pulfa quies.
Flebam turbatos Cephaleia pellice fomnos,
Talia contingant fomnia faepe mihi.

Elegia quarta, Anno Actatis 18.

Ad Thomam Junium Praeceptorem fuum, apud Mercateres Anglicos Hamburgae agentes, Paftoris munere fungentem.

C

URRE per immenfum fubito mea littera pontum
I, pete Tuetonicos laeve per aequor agros ;
Segnes rumpe moras, et nil, precor, obftet eunti,
Et feftinantis nil remoretur iter.

Ipfe ego Sicanio fraenantem carcere ventos,
Æolon, et virides follicitabo Deos;
Caeruleamque fuis comitatam Dorida Nymphis,
Ut tibi dent placidam per fua regna viam.
At tu, fi poteris, celeres tibi fume jugales,
Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras
Gratus Eleufina miffus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,
Ditis ad Hamburgae moenia flecte gradum,

Dicitur occifo quae ducere nomen ab Hama,
Cimbrica quem fertur clava dediffe neci.
Vivit ibi antiquae clarus pietatis honore
Praeful Chrifticolas pafcere doctus oves;

Ille quidem eft animae plufquam pars altera noftrae,
Dimidio vitae vivere cogor ego.

Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti
Me faciunt alia parte carere mei!

Charior ille mihi, quam tu doctiffime Graium
Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quamque Stagirites generofo magnus alumno,
Quem peperit Libyco Chaonis alma Jovi.
Qualis Amyntorides, qualis Philyreius Heros
Myrmidonum regi, talis et ille mihi.
Primus ego Aonios illo praeeunte receffus
Luftrabam, et bifidi facra vireta jugi,
Pieriofque haufi latices, Clioque favente,
Caftalio fparfi laeta ter ora mero.
Flammeus at fignum ter viderat arietis Ethon,
Induxitque auro lanea terga novo,

Eifque novo terram fparfiti Chlori fenilem

Gramine, bifque tuas abftulit Auster opes: Necdum ejus licuit mihi lumina pafcere vultu, Aut linguae dulces aure bibiffe fonos. Vade igitur, curfuque Eurum praeverte fonorum, Quam fit opus monitis res docet, ipfa vides. Invenies dulci cum conjuge forte fedentem, Mulcentem gremio pignora chara fuo, Forfitan aut veterum praclarga volumina patrum Verfantem, aut veri biblia facra Dei, Coeleftive animas faturantem rore tenellas,

Grande falutiferae religionis opus,

Utque folet, multam fit dicere cura falutem,

Dicere quam decuit, fi modo addeffet, herum.
Haec quoque paulum oculos in humum defixa modeftos.
Verba verecundo fis memor ore loqui:
Haec tibi, fi teneris vacat inter praelia Mufis,
Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe finceram, quamvis fit fera, falutem;
Fiat et hoc ipfo gratior illa tibi.

Sera quidem, fed vera fuit, quam cafta recepit
Icaris a lento Penelopeia viro.

Aft ego quid volui manifeftum tollere crimen,
Ipfe quod ex omni parte levare nequit ?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,
Et pudet officium deferuifle fuum.
Tu modo da veniam fallo, veniamque roganti,
Crimina diminui, quae patuere, folent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes
Vulnifico pronos nec rapit ungue Leo.
Saepe farifliferi crudelia pectora Thracis
Supplicis ad moeftas delicuere preces.
Extenfaeque manus avertunt fulminis ictus,
Placat et iratos hoftia parva Deos.
Jamque diu feripfiffe tibi fuit impetus illi,
Neve moras ultra ducere paffus Amor.

Nam vaga Fama refert, heu nuncia vera malorum!
In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,
Et jam Saxonicos arma paraffe duces.

Te circum late campos populatur Enyo,

Et fata carne virum jam cruor arva rigat; Germanifque fuum conceffit Thracia Martem,

Illuc Ordyfios Mars pater egit equos.
Perpetuoque comans jam deflorefcit oliva,
Fugit et aerifonam Diva perofa tubam,
Fugit lo terris, et jam non ultima virgo
Creditur ad fuperas juíta volaffe domos.
Te tamen interea belli circumfonat horror,
Vivis et ignoto folus inopfque folo ;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,
Sede peregrina quaeris egenus opem.
Patria dura parens, et faxis faevior albis
Spumea quae pulfat littoris unda tui:
Siccine te decet innocuos exponere foetus,

Siccine in externam ferrea cogis humum,
Et finis ut terris quaerant alimenta remotis
Quos tibi profpiciens miserat ipfe Deus,
Et qui laeta ferunt de coelo nuncia, quique

Quae via poft cineres ducat ad aftra, docent? Digna quidem Stygiis quae vivas claufa tenebris, Aeternaque animae digna perire fame!

Haud aliter vates terrae Thefbitidis olim
Preffit in affueto devia tefqua pede,
Defertafque Arabum falebras, dum regis Achabi
Effugit atque tuas, Sidoni dira, manus.
Talis et horrifono laceratus membra flagello,
Paulus ab Æmathia pellitur urbe Cilix.
Pifcofaeque ipfum Gergeffae civis Iefum
Finibus ingratus juffit abire fuis.

At tu fume animos, nec fpes cadat anxia curis,
Nec tua concutiat decolor offa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obfitus armis,
Intententque tibi millia tela necem,

At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuo cufpis nulla cruore bibet.
Namque eris ipfe Dei radiante fub aegide tutus,
Ille tibi cuftos, et pugil ille tibi;
Ille Sionaeae qui tot fub moenibus arcis
Affyrios fudit nocte filente viros;

Inque fugam vertit quos in Samaritidas oras
Mifit ab antiquis prifca Damafcus agris,
Terruit et denfas pavido cum rege cohortes,
Aere dum vacuo buccina clara fonat,
Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,
Currus arenofam dum quatit actus humum,
Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentum,
Et ftrepitus ferri, murmuraque alta virum.
Et tu (quod fupereft miferis) fperare memento,
Et tua magnanimo pectore vince mala;
Nec dubites quandoque frui melioribus annis,
Atque iterum patrios poffe videre lares.

Elegia quinta, Anno Aetatis 20.

In adventum Veris.

N fe perpetuo Tempus revolubile gyro

IN

Jam revocat Zephyros vere tepente novos ; Induiturque brevem Tellus reparata juventam, Jamque foluta gelu dulce virefcit humus. Fallor? an et nobis redeunt in carmina vires, Ingeniumque mihi munere veris adeft? Munere veris adeft, iterumque vigefcit ab illo

(Quis putet?) atque aliquod jam fibi pofcit opus. Caftalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

« PreviousContinue »