Page images
PDF
EPUB

EXCUDEBAT FIRMINUS DIDOT,

REGIS ET GALLICARUM ACADEMIARUM TYPOGRAPHUS.

PATAVINUS

AD CODICES PARISINOS RECENSITUS

ET SUPPLEMENTA FREINSHEMII

INDICES DUO

NOVI ET ABSOLUTISSIMI

QUORUM PRIOR IN T. LIVIUM ET J. FREINSHEMIUM
ET ALTER IN T. LIVII EPITOMAS

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
[blocks in formation]

EDITORIS NOVI

DE LIVIANIS INDICIBUS

PRÆFATIUNCULA.

ANTE quam duos Indices novos, amice lector, tum priorem in T. Livii libros superstites et integra J. Freinshemii Supplementa, tum posteriorem in T. Livii epitomas tibi perlegendos offeram, non possum silentio dissimulare, neque non amoliri breviter subturpiculas oscitantium blateronum mussitationes, quibus inepte, ne dicam improbe, laborem hunc concinnandorum Indicum identidem impeti audio. Nemo certe non exploratum habet, quam frustra tempus et oleum consumpserit, qui malevolis aut ignaris respondere studeat literas enim et artes citius delebit oblivio, quam isti oblatrare desinent.

Nunc igitur quanta vel rerum ignorantia, vel animi malignitate obcæcatos dixerim eos, qui vitio rem vertant, ex quá pro tædiis et sudore, pro spinis et sumptibus omnimodo exsurgentibus, nullum prorsus emolumentum, nullas fere laudes infelix editor percipiat! Nam quid librorum amator et temporis parcus habere utilius valet rerum et verborum Indicibus? quid horum laboriosus instructor magis operosæ ac molesta aleæ plenum inveniet? Indicem cupide optant, sitienter appetunt viri

VIII NOVI EDITORIS PRÆFATIUNCULA. bonarum literarum studiosi, et doctrina qualibet commendabiles: hoc quasi Ariadnæo filo multiplices inter vocábulorum ambages ducente, certi et sine periculo diriguntur gradus, erroresque aliter inextricabilis Labirynthi statim expediuntur: hoc deficiente, nulla vocari potest editio integra, vere absoluta et opportuno aditu prædicanda.

Itaque in Virgiliani Indicis præfatione (1) jamjam harum ineptiarum præscius et inconsiderata aut perversa invidiæ consilia anteoccupans, libere profitebar ipsum hoc opus clamare, me nullis lucubrationibus, nulli impensarum generi pepercisse, ut in editionibus etiam optimis omissa supplerem, tollerem falsa vel immutarem, male confusa distinguerem, perperam divisa jungerem in unum, atque ita hominum eruditorum exspectationi satisfacerem. Attamen si post Erythræum, Ruæum, Heyniumque, (quantos et quam diligentes viros!) plurima observaverim corrigenda, non ista me tenet arrogantiæ caligo, ut nihil adhuc in mearum vigiliarum conatibus reperiri arbitrer, quod alterius operam curamque desideret. Nimium enim expertus didici, neminem horis omnibus sapere, et sæpius opere in longo fas esse obrepere somnum.

Tu vero, lector, candide rei literariæ judex, ad portum naviganti jam proximum adspires, ut fecisti, et faveas precor. Vale, atque iterum vale.

N. E. LEMAIRE.

(1) Vide volum. ultimum, pag. 1x et seqq.

« PreviousContinue »