Page images
PDF
EPUB

SEXTI AURELII

PROPERTII

OPERA.

EXCUDEBAT JULIUS DIDOT

NATU MAJOR

REGIS TYPOGRAPHUS.

PROPERTII

ELEGIARUM

LIBRI QUATUOR

CUM NOVA TEXTUS RECENSIONE, ARGUMENTISQUE
ET COMMENTARIO NOVO,

[merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]

IN PROPERTIUM

PRÆFATIO.

Quod volumen istud nullius interpretis nomine inscriptum prodeat, mirum forsitan tibi videbitur, lector optime; sed quum notas et cætera totius operis ornamenta diligenti animo recognoveris, admirationem profecto majorem futuram tibi facile crediderim. Doctrinam etenim, studium industriamque adeo non huic libro defuisse invenies, tamque patientem ubique et peritam interpretis deprehendes manum, ut laudem satis amplam, quicumque curam hanc gravem susceperit, vindicare tibi potuisse censeas, nedun cognosci vereretur. Totum enim hunc laborem vir nobis amicissimus confecit, et pace illius dicam, perfecit. Quum autem summam operi manum nondum imposuisse sibi videretur, et minus probarentur quædam etiamnunc partes, præsertim quod ad Indices attinet, nec jam sineret tempus, urgente hujus editionis lege, sedulitati nimium argutæ immorari, nomen suum vir doctus nobis invidit, ne, si quid adhuc castigatius desideraretur, reus fieret, singularique illa religione et ut ita dicam ambitiosa modestia se meritæ laudis fructu defraudavit.

Cedendum igitur fuit huic voluntati, quanquam quum unum e tanto numero Latinorum auctorum sine certo interpretis nomine evulgari, tum doctissimum

« PreviousContinue »